| De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis. | 2.24.pr.1 |
| Parsimonia apud ueteres Romanos et uictus atque cenarum | 1.1 |
| tenuitas non domestica solum obseruatione ac disciplina, | |
| sed publica quoque animaduersione legumque complurium | |
| sanctionibus custodita est. Legi adeo nuper in Capitonis | 2.1 |
| Atei coniectaneis senatus decretum uetus C. Fannio et M. | |
| Valerio Messala consulibus factum, in quo iubentur prin- | |
| cipes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutita- | |
| rent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud | 5 |
| consules uerbis conceptis non amplius in singulas cenas | |
| sumptus esse facturos, quam centenos uicenosque aeris | |
| praeter olus et far et uinum, neque uino alienigena, sed | |
| patriae usuros neque argenti in conuiuio plus pondo quam | |
| libras centum inlaturos. | 10 |
| Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae | 3.1 |
| ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis | |
| quibusdam diebus in singulos dies centenos aeris insumi | |
| concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, | |
| ceteris autem diebus omnibus denos. Hanc Lucilius poeta | 4.1 |
| legem significat, cum dicit: | |
| Fanni centussis misellus. | |
| In quo errauerunt quidam commentariorum in Lucilium | 5.1 |
| scriptores, quod putauerunt Fannia lege perpetuos in omne | |
| dierum genus centenos aeris statutos. Centum enim aeris | 6.1 |
| Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam di- | |
| ebus eosque ipsos dies nominauit, aliorum autem dierum | |
| omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias | |
| tricenos, alias denos. | 5 |
| Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, | 7.1 |
| sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis | |
| ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; | |
| cum et carnis autem et salsamenti certa pondera in singulos | |
| dies constituisset, quidquid esset tamen e terra, vite, arbore, | 5 |
| promisce atque indefinite largita est. Huius legis Laeuius | 8.1 |
| poeta meminit in Erotopaegniis. Verba Laeuii haec sunt, | 9.1 |
| quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, | |
| dimissum cenamque ita, ut lex Licinia sanxisset, pomis | |
| oleribusque instructam: | |
| 'lex Licinia' inquit 'introducitur, | 5 |
| lux liquida haedo redditur'. | |
| Lucilius quoque legis istius meminit in his uerbis: | 10.1 |
| legem uitemus Licini. | |
| Postea L. Sulla dictator, cum legibus istis situ atque senio | 11.1 |
| oblitteratis plerique in patrimoniis amplis elluarentur et | |
| familiam pecuniamque suam prandiorum <conuiuiorum>que | |
| gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit, qua cautum | |
| est, ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis | 5 |
| quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere | |
| ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non | |
| amplius tricenos. | |
| Praeter has leges Aemiliam quoque legem inuenimus, qua | 12.1 |
| lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus | |
| praefinitus est. | |
| Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, | 13.1 |
| ut qui magistratus esset magistratumue capturus esset, ne | |
| quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret. | |
| Postrema lex Iulia ad populum peruenit Caesare Augusto | 14.1 |
| imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, | |
| Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, | |
| nuptiis autem et repotiis sestertii mille. | |
| Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—diuine Augusti | 15.1 |
| an Tiberii Caesaris non satis commemini—, quo edicto per | |
| dierum uarias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque | |
| duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem | |
| finibus luxuriae efferuescentis aestus coerceretur. | 5 |