| Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et | 2.23.pr.1 |
| Caecilii, quae Plocium inscripta est. | |
| Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac | 1.1 |
| uersas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro | |
| aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. Neque, cum | 2.1 |
| legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et | |
| uenuste scriptae uideantur, prorsus ut melius posse fieri | |
| nihil censeas. Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, | 3.1 |
| unde illa uenerunt, ac singula considerate atque apte iunctis | |
| et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque | |
| sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas | |
| aemulari nequiuerunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. | 5 |
| Nuper adeo usus huius rei nobis uenit. | 4.1 |
| Caecili Plocium | 5.1 |
| legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. | |
| Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam | 6.1 |
| comoediam uerterat. Sed enim postquam in manus Menan- | 7.1 |
| der uenit, a principio statim, di boni, quantum stupere | |
| atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius | |
| uisus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis | |
| pretio existimata sunt. Accesserat dehinc lectio ad eum | 8.1 |
| locum, in quo maritus senex super uxore diuite atque | |
| deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puel- | |
| lam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat uenun- | |
| dare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, | 5 |
| quantum differat; uersus utrimque eximi iussi et aliis ad | |
| iudicium faciundum exponi. Menander sic: | 9.1 |
| ἐπ’ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ κ<αλὴ> | |
| μέλλει καθευδήσειν. κατείργασται μέγα | |
| καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας | |
| ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο, | 5 |
| ἵν’ ἀποβλέπωσιν πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης | |
| πρόσωπον ᾖ τ’ εὔγνωστος οὖσ’ ἐμὴ γυνὴ | |
| δέσποινα. καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο | |
| ὄνος ἐν πιθήκοις τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον | |
| ἔστιν. σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τὴν | 10 |
| πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. οἴμοι Κρωβύλην | |
| λαβεῖν ἔμ’ εἰ καὶ δέκα τάλαντα . . . | |
| τὴν ῥῖν’ ἔχουσαν πηχέως· εἶτ’ ἐστὶ τὸ | |
| φρύαγμα πῶς ὑπόστατον; <μὰ τὸν> Δία | |
| τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς. | 15 |
| παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου | |
| τάχιον ἀπαγέσθ’ ὧδε. τίς ἄρ’ ἂν εἰσάγοι; | |
| Caecilius autem sic: | 10.1 |
| is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare | |
| †ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium. | |
| quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet, | |
| qui quasi ad hostes captus liber seruio salua urbe atque arce. | 5 |
| quae mihi, quidquid placet, eo †priuatu uim me seruatum. | |
| dum <ego> eius mortem inhio, egomet uiuo mortuus inter uiuos. | |
| ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit, | |
| ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit, | |
| eam uti uenderem; nunc credo inter suas | 10 |
| aequalis et cognatas sermonem serit: | |
| 'quis uestrarum fuit integra aetatula, | |
| quae hoc idem a uiro | |
| impetrarit suo, quod ego anus modo | |
| effeci, paelice ut meum priuarem uirum?' | 15 |
| haec erunt concilia hodie, differor sermone miser. | |
| Praeter uenustatem autem rerum atque uerborum in | 11.1 |
| duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo ani- | |
| mum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite | |
| et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, cona- | |
| tus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et | 12.1 |
| alia nescio qua mimica inculcauit et illud Menandri de uita | |
| hominum media sumptum, simplex et uerum et delectabile, | |
| nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum | |
| altero sene uicino colloquens et uxoris locupletis superbiam | 5 |
| deprecans haec ait: | |
| Α. ἔχω δ’ ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι | |
| τοῦτ’; εἶτ’ ἄρ’ οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας | |
| καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ †πάντων ἀντ’ ἐκείνης | |
| ἔχομεν. Β. Ἄπολλον, ὡς χαλεπόν. Α. χαλεπώτατον. | 10 |
| ἅπασι δ’ ἀργαλέα ’στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνῳ, | |
| υἱῷ πολὺ μᾶλλον, θυγατρί. Β. πρᾶγμ’ ἄμαχον λέγεις. | |
| Α. εὖ οἶδα. | |
| Caecilius uero hoc in loco ridiculus magis, quam personae | 13.1 |
| isti, quam tractabat, aptus atque conueniens uideri maluit. | |
| Sic enim haec corrupit: | |
| A. sed tua morosane uxor, quaeso, est? B. ua! rogas? | |
| A. qui tandem? B. taedet mentionis, quae mihi, | 5 |
| ubi domum adueni, adsedi, extemplo sauium | |
| dat ieiuna anima. A. nil peccat de sauio: | |
| ut deuomas, uult, quod foris potaueris. | |
| Quid de illo quoque loco in utraque comoedia posito | 14.1 |
| existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme | |
| sententia: | |
| Filia hominis pauperis in peruigilio uitiata est. | 15.1 |
| Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro uirgine. | 16.1 |
| Ex eo | 17.1 |
| uitio grauida mensibus exactis parturit. Seruus bonae frugi, | 18.1 |
| cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili | |
| filiae atque omnino uitium esse oblatum ignoraret, gemitum | |
| et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, | |
| irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. Hi omnes motus eius | 19.1 |
| affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter | |
| acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia | |
| et a rerum dignitate atque gratia uacua sunt. Post, ubi | 20.1 |
| idem seruus percontando, quod acciderat repperit, has aput | |
| Menandrum uoces facit: | |
| ὦ τρὶς κακόδαιμον, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ | |
| καὶ παιδοποιεῖ. ὡς ἀλόγιστός ἐστ’ ἀνήρ, | 5 |
| ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει, | |
| μήτ’, ἂν ἀτυχήσῃ εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου, | |
| ἐπαμφιέσαι δύναιτο τοῦτο χρήμασιν, | |
| ἀλλ’ ἐν ἀκαλύπτῳ καὶ ταλαιπώρῳ βίῳ | |
| χειμαζόμενος ζῇ τῶν μὲν ἀνιαιρῶν ἔχων | 10 |
| τὸ μέρος ἁπάντων, <τῶν δ’> ἀγαθῶν οὐδὲν μέρος. | |
| ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ. | |
| Ad horum autem sinceritatem ueritatemque uerborum an | 21.1 |
| adspirauerit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili | |
| trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis | |
| uerba tragici tumoris: | |
| is demum infortunatus est homo, | 5 |
| pauper qui educit in egestatem liberos, | |
| cui fortuna et res ut est continuo patet. | |
| nam opulento famam facile occultat factio. | |
| Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, | 22.1 |
| neutiquam uidentur ingrata ignauaque, cum autem Graeca | |
| comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, | |
| quod assequi nequiret. |