| De uento 'iapyge' deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque | 2.22.pr.1 |
| accepta ex Fauorini sermonibus. | |
| Apud mensam Fauorini in conuiuio familiari legi solitum | 1.1 |
| erat aut uetus carmen melici poetae aut historia partim | |
| Graecae linguae, alias Latinae. Legebatur ergo ibi tunc in | 2.1 |
| carmine Latino 'iapyx' uentus quaesitumque est, quis hic | |
| uentus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis | |
| uocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super | |
| ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse uellet, | 5 |
| quia uulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus | |
| neque de numero conueniret. | |
| Tum Fauorinus ita fabulatus est: 'Satis' inquit 'notum | 3.1 |
| est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, oc- | |
| casum, meridiem, septentriones. Exortus et occasus mobilia | 4.1 |
| et uaria sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo | |
| stant et manent. Oritur enim sol non indidem semper, sed | 5.1 |
| aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit, | |
| qui appellatur ἰσημερινός, aut "solstitialis", quae sunt θεριναὶ | |
| τροπαί, aut "brumalis", quae sunt χειμεριναὶ τροπαί. Item | 6.1 |
| cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter | |
| occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut | |
| "brumalis". Qui uentus igitur ab oriente uerno, id est | 7.1 |
| aequinoctiali, uenit, nominatur "eurus" ficto uocabulo, ut | |
| isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. Is alio quoque | 8.1 |
| a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis "subsolanus" | |
| cognominatur. Sed qui ab aestiua et solstitiali orientis meta | 9.1 |
| uenit, Latine "aquilo", βορέας Graece dicitur, eumque prop- | |
| terea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; | |
| boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit | |
| uiolenti flatus et sonori. Tertius uentus, qui ab oriente | 10.1 |
| hiberno spirat—"uolturnum" Romani uocant—, eum pleri- | |
| que Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, | |
| εὐρόνοτον appellant. Hi sunt igitur tres uenti orientales: | 11.1 |
| "aquilo", "uolturnus", "eurus", quorum medius eurus est. | |
| His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus", | 12.1 |
| quem solent Graeci <appellare> ἀργεστήν: is aduersus aquilo- | |
| nem flat; item alter "fauonius", qui Graece ζέφυρος uocatur: | |
| is aduersus eurum flat; tertius "africus", qui Graece λίψ: | |
| <is> aduersus uolturnum facit. Hae duae regiones caeli | 13.1 |
| orientis occidentisque inter sese aduersae sex habere uentos | |
| uidentur. Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite | 14.1 |
| est, unum meridialem uentum habet: is Latine "auster", | |
| Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque ume- | |
| ctus; νοτίς enim Graece umor nominatur. Septentriones | 15.1 |
| autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derec- | |
| tusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece ἀπαρ- | |
| κτίας appellatus. Ex his octo uentis alii quattuor uentos | 16.1 |
| detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui | |
| solos quattuor uentos nouerit: eurum, austrum, aquilonem, | |
| fauonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas | 17.1 |
| nominauimus, oriente scilicet atque occidente latioribus | |
| atque simplicibus, non tripertitis. Partim autem sunt, qui | 18.1 |
| pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca | |
| inserentes circum meridiem <et> septentriones eadem ratione, | |
| qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud | |
| orientem occidentemque. | 5 |
| 'Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium uen- | 19.1 |
| torum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut | |
| ex locorum uocabulis, in quibus colunt, <aut> ex alia qua | |
| causa, quae ad faciendum uocabulum acciderat. Nostri | 20.1 |
| namque Galli uentum ex sua terra flantem, quem saeuissi- | |
| mum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius | |
| ac uertigine; <ex> Ἰαπυγίας ipsius orae proficiscentem quasi | 21.1 |
| sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem" | |
| dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est | 22.1 |
| occidentalis et uidetur exaduersum eurum flare. Itaque | 23.1 |
| Vergilius Cleopatram e nauali proelio in Aegyptum fugien- | |
| tem uento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, | |
| quo uentum, uocabulo "iapygem" appellauit. Est etiam | 24.1 |
| uentus nomine καικίας, quem Aristoteles ita flare dicit, ut | |
| nubes non procul propellat, sed ut ad sese uocet, ex quo | |
| uersum istum prouerbialem factum ait: | |
| ἕλκων ἐφ’ αὑτὸν ὥσ<τε> καικίας νέφος. | 5 |
| Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam uenti | 25.1 |
| commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est | |
| Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque | |
| executurus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "pro- | |
| dromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis | 5 |
| oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque | |
| omnium uocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutis- | |
| sem, nisi multa iam prosus omnibus uobis reticentibus | |
| uerba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. In | 26.1 |
| conuiuio autem frequenti loqui solum unum neque hones- | |
| tum est' inquit 'neque commodum.' | |
| Haec nobis Fauorinus in eo, quo dixi, tempore apud | 27.1 |
| mensam suam summa cum elegantia uerborum totiusque | |
| sermonis comitate atque gratia denarrauit. Sed quod ait | 28.1 |
| uentum, qui ex terra Gallia flaret, 'circium' appellari, M. | |
| Cato in libris originum eum uentum 'cercium' dicit, non | |
| 'circium'. Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum | 29.1 |
| colunt, uerba haec posuit: 'Set in his regionibus ferrareae, | |
| argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; | |
| quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum | |
| loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum | 5 |
| oneratum percellit.' | |
| Quod supra autem dixi ἐτησίας ex alia atque alia parte | 30.1 |
| caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere | |
| dixerim. P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de uento | 31.1 |
| composuit, uerba haec sunt: 'Et ἐτησίαι et austri anni- | |
| uersarii secundo sole flant.' Considerandum igitur est, quid | |
| sit 'secundo sole'. |