| Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' uocamus; ac | 2.21.pr.1 |
| de utriusque uocabuli ratione et origine. | |
| Ab Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplina- | 1.1 |
| rum sectatores Graeci Romanique homines eadem in naui | |
| tramittebamus. Nox fuit et clemens mare et anni aestas | 2.1 |
| caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul | |
| uniuersi et lucentia sidera considerabamus. Tum, qui eodem | 3.1 |
| in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, et | |
| quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in | |
| partem procedentis noctis spatio moueretur et quamobrem | |
| Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quaedam | 5 |
| alia, scite ista omnia ac perite disserebant. | |
| Hic ego ad nostros iuuenes conuertor et 'quin' inquam | 4.1 |
| 'uos opici dicitis mihi, quare, quod ἅμαξαν Graeci uocant, | |
| nos "septentriones" uocamus? non enim satis est, quod | 5.1 |
| septem stellas uidemus, sed quid hoc totum, quod "septen- | |
| triones" dicimus, significet, scire' inquam 'id prolixius uolo.' | |
| Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque | 6.1 |
| ueteres dediderat: 'uulgus' inquit 'grammaticorum "septen- | |
| triones" a solo numero stellarum dictum putat. "Triones" | 7.1 |
| enim per sese nihil significare aiunt, sed uocabuli esse | |
| supplementum; sicut in eo, quod "quinquatrus" dicamus, | |
| quinque ab Idibus dierum numerus sit, "atrus" nihil. Sed | 8.1 |
| ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui "triones" | |
| rustico uocabulo boues appellatos scribunt quasi quosdam | |
| "terriones", hoc est arandae colendaeque terrae idoneos. | |
| Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile | 9.1 |
| plaustri uidetur, antiqui Graecorum ἅμαξαν dixerunt, nostri | |
| quoque ueteres a bubus iunctis "septentriones" appellarunt, | |
| id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones | |
| figurantur. Praeter hanc' inquit 'opinionem id quoque Varro | 10.1 |
| addit dubitare sese, an propterea magis hae septem stellae | |
| "triones" appellatae sint, quia ita sunt sitae, ut ternae | |
| stellae proximae quaeque inter sese faciant "trigona", id | |
| est triquetras figuras.' | 5 |
| Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius | 11.1 |
| est, subtilius elegantiusque est uisum. Intuentibus enim nobis | |
| in illud ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra | |
| uideretur. |