| Quae uolgo dicuntur 'uiuaria', id uocabulum ueteres non dixisse; et | 2.20.pr.1 |
| quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea | |
| M. Varro in libris de re rustica dixerit. | |
| 'Viuaria', quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in | 1.1 |
| quibus ferae uiuae pascuntur, M. Varro in libro de re rustica | |
| III. dicit 'leporaria' appellari. Verba Varronis subieci: 'Vil- | 2.1 |
| laticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, | |
| <piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra | |
| parietes uillae solent pasci. Leporaria> te accipere uolo, non | |
| ea, quae tritaui nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed | 5 |
| omnia saepta, adficta uillae quae sunt et habent inclusa | |
| animalia, quae pascuntur.' Is item infra eodem in libro ita | 3.1 |
| scribit: 'Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in | |
| leporario apri multi fuere.' | |
| 'Viuaria' autem quae nunc uulgus dicit, quos παραδείσους | 4.1 |
| Graeci appellant, quae 'leporaria' Varro dicit, haut usquam | |
| memini apud uetustiores scriptum. Sed quod apud Scipionem | 5.1 |
| omnium aetatis suae purissime locutum legimus 'roboraria', | |
| aliquot Romae doctos uiros dicere audiui id significare, | |
| quod nos 'uiuaria' dicimus, appellataque esse a tabulis | |
| roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum uidi- | 5 |
| mus in Italia locis plerisque. Verba ex oratione eius contra | 6.1 |
| Claudium Asellum quinta haec sunt: 'Vbi agros optime cul- | |
| tos atque uillas expolitissimas uidisset, in his regionibus | |
| excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere | |
| uiam, aliis per uineas medias, aliis per roborarium atque | 5 |
| piscinam, aliis per uillam.' | |
| Lacus uero aut stagna piscibus uiuis coercendis clausa suo | 7.1 |
| atque proprio nomine 'piscinas' nominauerunt. | |
| 'Apiaria' quoque uulgus dicit loca, in quibus siti sunt | 8.1 |
| aluei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, | |
| aut scripsisse memini aut dixisse. M. autem Varro in libro | 9.1 |
| de re rustica tertio: 'Melissonas' inquit 'ita facere oportet, | |
| quae quidam "mellaria" appellant.' Sed hoc uerbum, quo | |
| Varro usus est, Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, | |
| ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες. | 5 |