| 'Rescire' uerbum quid sit; et quam habeat ueram atque propriam | 2.19.pr.1 |
| significationem. | |
| Verbum 'rescire' obseruauimus uim habere propriam | 1.1 |
| quandam, non ex communi significatione ceterorum uer- | |
| borum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut | |
| 'rescribere', 'relegere', <'restituere'> * * * substituere dicimus, | |
| itidem dicimus 'rescire'; nam qui factum aliquod occultius | 2.1 |
| aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie | |
| 'rescire'. | |
| Cur autem in hoc uno uerbo 're' particula huius sententiae | 3.1 |
| uim habeat, equidem adhuc quaero. Aliter enim dictum esse | 4.1 |
| 'resciui' aut 'rescire' apud eos, qui diligenter locuti sunt, | |
| nondum inuenimus, quam super is rebus, quae aut consulto | |
| consilio latuerint aut contra spem opinionemue usu uenerint, | |
| quamquam ipsum 'scire' de omnibus communiter rebus dica- | 5.1 |
| tur uel aduersis uel prosperis uel insperatis uel expectatis. | |
| Naeuius in Triphallo ita scripsit: | 6.1 |
| si umquam quicquam filium resciuero | |
| argentum amoris causa sumpse mutuum, | |
| extemplo illo te ducam, ubi non despuas. | |
| Claudius Quadrigarius in primo annali: 'Ea Lucani ubi | 7.1 |
| resciuerunt sibi per fallacias uerba data esse.' Item Quadri- | 8.1 |
| garius in eodem libro in re tristi et inopinata uerbo isto ita | |
| utitur: 'Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio | |
| traditos supra demonstrauimus, eorum parentes cum pro- | |
| pinquis capillo passo in uiam prouolarunt.' M. Cato in | 9.1 |
| quarto originum: 'Deinde dictator iubet postridie magistrum | |
| equitum arcessi: "mittam te, si uis, cum equitibus". "Sero | |
| est", inquit magister equitum "iam resciuere".' |