| Quod Phaedon Socraticus seruus fuit; quodque item alii complusculi | 2.18.pr.1 |
| seruitutem seruierunt. | |
| Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique | 1.1 |
| et Platoni per fuit familiaris. Eius nomini Plato librum illum | 2.1 |
| diuinum de immortalitate animae dedit. Is Phaedon seruus | 3.1 |
| fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, | |
| a lenone domino puer ad merendum coactus. Eum Cebes | 4.1 |
| Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in | |
| philosophiae disciplinis. Atque is postea philosophus inlustris | 5.1 |
| fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes | |
| leguntur. | |
| Alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi | 6.1 |
| clari exiterunt. Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros | 7.1 |
| M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii 'cynicas', ipse | |
| appellat 'Menippeas'. | |
| Sed et Theophrasti Peripatetici seruus Pompylus et | 8.1 |
| Zenonis Stoici seruus, qui Persaeus uocatus est, et Epicuri, | |
| cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres uixerunt. | |
| Diogenes etiam Cynicus seruitutem seruiuit. Sed is ex | 9.1 |
| libertate in seruitutem uenum ierat. Quem cum emere uellet | |
| Ξενιάδης Κορίνθιος, ecquid artificii nouisset, percontatus 'noui' | |
| inquit Diogenes 'hominibus liberis imperare'. Tum Ξενιάδης | 10.1 |
| responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos | |
| ei tradens: 'accipe' inquit 'liberos meos, quibus imperes'. | |
| De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque | |
| seruus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi | 5 |
| oblitteratum debuerit. |