| Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero | 2.17.pr.1 |
| animaduerterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero | |
| obseruauerat. | |
| Obseruate curioseque animaduertit M. Tullius 'in' et 'con' | 1.1 |
| praepositiones uerbis aut uocabulis praepositas tunc produci | |
| atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt | |
| in 'sapiente' atque 'felice', in aliis autem omnibus correpte | |
| pronuntiari. | 5 |
| Verba Ciceronis haec sunt: 'Quid uero hoc elegantius, | 2.1 |
| quod non fit natura, sed quodam instituto? "indoctus" | |
| dicimus breui prima littera, "insanus" producta, "inhu- | |
| manus" breui, "infelix" longa et, ne multis, quibus in | |
| uerbis hae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque | 5 |
| "felice", producte dicuntur, in ceteris omnibus breuiter; | |
| itemque "conposuit", "consueuit", "concrepuit", "confecit". | |
| Consule ueritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; | |
| quaere cur ita sit: dicent iuuare. Voluptati autem aurium | |
| morigerari debet oratio.' | 10 |
| Manifesta quidem ratio suauitatis est in his uocibus, de | 3.1 |
| quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione | |
| 'pro', quae, cum produci et corripi soleat, obseruationem | |
| hanc tamen M. Tullii aspernata est? Non enim semper | 4.1 |
| producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in uerbo | |
| 'fecit', quam Cicero hanc habere uim significat, ut propter | |
| eam rem 'in' et 'con' praepositiones producantur. Nam 'pro- | 5.1 |
| ficisci' et 'profugere' et 'profundere' et 'profanum' et 'profes- | |
| tum' correpte dicimus, 'proferre' autem et 'profligare' et | |
| 'proficere' producte. Cur igitur ea littera, quam Cicero | 6.1 |
| productionis causam facere obseruauit, non in omnibus | |
| consimilibus eandem uim aut rationis aut suauitatis tenet, | |
| sed aliam uocem produci facit, aliam corripi? | |
| Neque uero 'con' particula tum solum producitur, cum | 5 |
| ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et | 7.1 |
| Sallustius: 'faenoribus' inquiunt 'copertus est'. Praeterea | 8.1 |
| 'coligatus' et 'conexus' producte dicitur. | |
| Sed tamen uideri potest in his, quae posui, ob eam | 9.1 |
| causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea 'n' | |
| littera: nam detrimentum litterae productione syllabae com- | |
| pensatur. Quod quidem etiam in eo seruatur, quod est 'cogo'; | 10.1 |
| neque repugnat, quod 'coegi' correpte dicimus: non enim | 11.1 |
| salua id ἀναλογίᾳ dicitur a uerbo, quod est 'cogo'. |