| Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sen- | 2.16.pr.1 |
| sus Vergiliani enarratione. | |
| Vergilii uersus sunt e libro sexto: | 1.1 |
| ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, | |
| proxima sorte tenet lucis loca. primus ad auras | |
| aetherias Italo commixtus sanguine surget | |
| Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, | 5 |
| quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx | |
| educet siluis regem regumque parentem: | |
| unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. | |
| Videbantur haec nequaquam conuenire: | 2.1 |
| tua postuma proles, | |
| et: | |
| quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx | |
| educet siluis. | 5 |
| Nam si hic Siluius, ita ut in omnium ferme annalium monu- | 3.1 |
| mentis scriptum est, post <patris> mortem natus est ob | |
| eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione | |
| subiectum est: | |
| quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx | 5 |
| educet siluis? | |
| Haec enim uerba significare uideri possunt Aenea uiuo ac | 4.1 |
| iam sene natum ei Siluium et educatum. Itaque hanc senten- | 5.1 |
| tiam esse uerborum istorum Caesellius opinatus in commen- | |
| tario lectionum antiquarum: '"postuma"' inquit '"proles" | |
| non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco | |
| natus est, sicuti Siluius, qui Aenea iam sene tardo seroque | 5 |
| partu est editus.' Sed huius historiae auctorem idoneum | 6.1 |
| nullum nominat; Siluium autem post Aeneae mortem, sicuti | 7.1 |
| diximus, natum esse multi tradiderunt. | |
| Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Caesel- | 8.1 |
| lium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animad- | |
| uertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum | |
| ita sit 'Quem tibi longaeuo'. <'"Longaeuo"'> inquit 'non | |
| seni significat—hoc enim est contra historiae fidem—, sed | 5 |
| in longum iam aeuum et perpetuum recepto immortalique | |
| facto. Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, | 9.1 |
| cum hominum uita discessisset, immortalem atque indige- | |
| tem futurum et longo perpetuoque aeuo potiturum.' Hoc | 10.1 |
| sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est 'longum | |
| aeuum', aliud 'perpetuum', neque dii 'longaeui' appellantur, | |
| sed 'inmortales'. |