| Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli | 2.15.pr.1 |
| honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores | |
| delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo. | |
| Apud antiquissimos Romanorum neque generi neque | 1.1 |
| pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, | |
| maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et | |
| parentum uicem atque omni in loco inque omni specie honoris | |
| priores potioresque habiti. A conuiuio quoque, ut scriptum | 2.1 |
| in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deduce- | |
| bantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis | |
| traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium | |
| rerum honos aetati maiori habebatur. | 5 |
| Sed postquam suboles ciuitati necessaria uisa est et ad | 3.1 |
| prolem populi frequentandam praemiis atque inuitamentis | |
| usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem | |
| quique liberos haberent senioribus neque liberos neque | |
| uxores habentibus. Sicuti kapite VII. legis Iuliae priori ex | 4.1 |
| consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos | |
| natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua | |
| potestate habet aut bello amisit. Sed si par utrique numerus | 5.1 |
| liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum est, | |
| praefertur; si uero ambo et mariti et patres totidem libero- | 6.1 |
| rum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior | |
| natu est, prior fasces sumit. Super his autem, qui aut | 7.1 |
| caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut | |
| mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in lege de | |
| aetate est. Solitos tamen audio, qui lege potiores essent, | 8.1 |
| fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate | |
| prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum | |
| ineuntibus. |