| Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis | 4.13.pr.1 |
| mederi possunt. | |
| Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, | 1.1 |
| ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen | |
| incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti | 2.1 |
| scriptum inueni. Viperarum morsibus tibicinium scite modu- | 3.1 |
| lateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui | |
| inscribitur * * * , in quo docet plurimis hominum morbidis | |
| medicinae fuisse incentiones tibiarum. Tanta prosus ad- | 4.1 |
| finitas est corporibus hominum mentibusque et propterea | |
| uitiis quoque aut medellis animorum et corporum. |