| Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; | 4.14.pr.1 |
| uerbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia prouocatum est. | |
| Cum librum IX Atei Capitonis coniectaneorum legeremus, | 1.1 |
| qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum | |
| uisum est grauitatis antiquae plenum. Propterea id memini- | 2.1 |
| mus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum | |
| est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit. Is Maniliae | 3.1 |
| meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu | |
| lapide ictus esset, uulnusque ex eo lapide ostendebat. Manilia | 4.1 |
| ad tribunos plebi prouocauit. Apud eos dixit comessatorem | 5.1 |
| Mancinum ad aedes suas uenisse; eum sibi recipere non | |
| fuisse e re sua, sed cum ui inrumperet, lapidibus depulsum. | |
| Tribuni decreuerunt aedilem ex eo loco iure deiectum, quo | 6.1 |
| eum uenire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum | |
| populo aedilis ageret, intercesserunt. |