| Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum | 4.15.pr.1 |
| insectatione maligni reprehenderint. | |
| Elegantia orationis Sallustii uerborumque fingendi et | 1.1 |
| nouandi studium cum multa prorsus inuidia fuit, multique | |
| non mediocri ingenio uiri conati sunt reprehendere pleraque | |
| et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne uellicant. | |
| Nonnulla tamen uideri possunt non indigna reprehensione; | 5 |
| quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat | |
| eam speciem quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii | |
| haec sunt: 'Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par | 2.1 |
| gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in- | |
| primis arduum uidetur res gestas scribere: primum, quod | |
| facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique, quae | |
| delicta reprehenderis, maliuolentia et inuidia dicta putant. | 5 |
| Vbi de magna uirtute atque gloria bonorum memores, quae | |
| sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra, | |
| ueluti ficta, pro falsis ducit.' 'Proposuit' inquiunt 'dicturum | 3.1 |
| causas, quamobrem uideatur esse arduum res gestas scri- | |
| bere; atque ibi cum primam causam <dixerit, dein non | |
| alteram causam>, sed querellas dicit. Non enim causa uideri | 4.1 |
| debet, cur historiae opus arduum sit, quod hi, qui legunt, | |
| aut inique interpretantur quae scripta sunt, aut uera esse | |
| non credunt.' Obnoxiam quippe et obiectam falsis existima- | 5.1 |
| tionibus eam rem dicendam aiunt quam 'arduam'; quia, | |
| quod est arduum, sui operis difficultate est arduum, non | |
| opinionis alienae erroribus. | |
| Haec illi maliuoli reprehensores dicunt. Sed 'arduum' | 6.1 |
| Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, | |
| quod Graeci χαλεπόν appellant, quod est cum difficile, tum | |
| molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum | |
| uerborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non | 5 |
| abhorret. |