| De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani ser- | 4.16.pr.1 |
| monis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam | |
| cum exemplis ueterum relata. | |
| M. Varronem et P. Nigidium, uiros Romani generis doctis- | 1.1 |
| simos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, | |
| quam 'senatuis' et 'domuis' et 'fluctuis', qui est patrius | |
| casus ab eo, quod est 'senatus', 'domus'<, 'fluctus'>; huic | |
| 'senatui', <'domui',> 'fluctui' ceteraque is consimilia pariter | 5 |
| dixisse. Terentii quoque comici uersus in libris ueteribus | 2.1 |
| itidem scriptus est: | |
| eius anuis causa, opinor, quae est emortua. | |
| Hanc eorum auctoritatem quidam e ueteribus grammaticis | 3.1 |
| ratione etiam firmare uoluerunt, quod omnis datiuus singu- | |
| laris 'i' littera finitus, si non similis est genetiui singularis, 's' | |
| littera addita genetiuum singularem facit, ut 'patri patris', | |
| 'duci ducis', 'caedi caedis'. 'Cum igitur' inquiunt 'in casu | 4.1 |
| dandi "huic senatui" dicamus, genetiuus ex eo singularis | |
| "senatuis" est, non "senatus".' | |
| Set non omnes concedunt in casu datiuo 'senatui' magis | 5.1 |
| dicendum quam 'senatu'. Sicuti Lucilius in eodem casu | 6.1 |
| 'uictu' et 'anu' dicit, non 'uictui' nec 'anui', in hisce | |
| uersibus: | |
| quod sumptum atque epulas uictu praeponis honesto | |
| et alio in loco: | 5 |
| 'anu noceo' inquit. | |
| Vergilius quoque in casu dandi 'aspectu' dicit, non 'as- | 7.1 |
| pectui': | |
| teque aspectu ne subtrahe nostro | |
| et in georgicis: | |
| quod nec concubitu indulgent. | 5 |
| C. etiam Caesar, grauis auctor linguae Latinae, in Anti- | 8.1 |
| catone: 'unius' inquit 'arrogantiae, superbiae dominatuque.' | |
| Item in Dolabellam actionis I. lib. I.: 'Isti, quorum in aedi- | |
| bus fanisque posita et honori erant et ornatu.' In libris | 9.1 |
| quoque analogicis omnia istiusmodi sine <'i'> littera dicenda | |
| censet. |