| De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi | 4.17.pr.1 |
| atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque | |
| plusculis disceptatum. | |
| Lucilii ex XI. uersus sunt: | 1.1 |
| Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus | |
| lustrum illo censore malum infelixque fuisse. | |
| 'Obiciebat' 'o' littera producta multos legere audio, idque eo | |
| facere dicunt, ut ratio numeri salua sit. Idem infra: | 2.1 |
| conicere in uersus dictum praeconis uolebam | |
| Grani. | |
| In hac quoque primi uerbi praepositione <'o'> ob eandem | |
| causam producunt. Item XV: | 3.1 |
| subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, | |
| 'subicit' 'u' littera longa legunt, quia primam syllabam | |
| breuem esse in uersu heroico non conuenit. Item apud | 4.1 |
| Plautum in Epidico 'con' syllabam productam pronuntiant: | |
| age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice. | |
| Apud Vergilium quoque 'subicit' uerbum produci a plerisque | 5.1 |
| audio: | |
| etiam Parnasia laurus | |
| parua sub ingenti matris se subicit umbra. | |
| Sed neque 'ob' neque 'sub' praepositio producendi habet | 6.1 |
| naturam, neque item <'con'>, nisi cum eae litterae secuntur, | |
| quae in uerbis 'constituit' et 'confecit' secundum eam pri- | |
| mae sunt, uel cum eliditur <ex> ea 'n' littera, sicut Sallustius: | |
| 'faenoribus' inquit 'copertus.' In his autem, quae supra | 7.1 |
| posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones | |
| istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in | |
| his uerbis per duo <'i'>, non per unum scribenda est. Nam | 8.1 |
| uerbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, | |
| non est 'icio', sed 'iacio', et praeteritum non 'icit' facit, sed | |
| 'iecit'. Id ubi compositum est, 'a' littera in 'i' mutatur, sicuti | |
| fit in uerbis 'insilio' et 'incipio', atque ita uim consonantis | 5 |
| capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pro- | |
| nuntiata priorem syllabam breuem esse non patitur, sed | |
| reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in | |
| uersu et ratio in pronuntiatu manet. | |
| Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, <quod> | 9.1 |
| apud Vergilium in sexto positum inuenimus: | |
| eripe me his, inuicte, malis aut tu mihi terram | |
| inice, | |
| sic esse 'iniice', ut supra dixi, et scribendum et legendum | 5 |
| sciamus, nisi quis tam indocilis est, <ut> in hoc quoque uerbo | |
| 'in' praepositionem metri gratia protendat. | |
| Quaerimus igitur, in 'obicibus' 'o' littera qua ratione inten- | 10.1 |
| datur, cum id uocabulum factum sit a uerbo 'obiicio' et | |
| nequaquam simile sit, quod a uerbo 'moueo' 'motus' 'o' | |
| littera longa dicitur. Equidem memini Sulpicium Apol- | 11.1 |
| linarem, uirum praestanti litterarum scientia, 'obices' et | |
| 'obicibus' 'o' littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic | |
| eum legere: | |
| qua ui maria alta tumescant | 5 |
| obicibus ruptis; | |
| sed ita, ut diximus, 'i' litteram, quae in <hoc> uocabulo | 12.1 |
| quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pro- | |
| nuntiabat. | |
| Congruens igitur est, ut 'subices' etiam, quod proinde | 13.1 |
| ut 'obices' compositum est, 'u' littera breui dici oporteat. | |
| Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, 'subices' pro | 14.1 |
| aere alto ponit, qui caelo subiectus est, in his uersibus: | |
| per ego deum sublimas subices | |
| humidas, unde oritur imber sonitu saeuo et spiritu; | |
| plerosque omnes tamen legere audias 'u' littera producta. Id | 15.1 |
| ipsum autem uerbum M. Cato sub alia praepositione dicit | |
| in oratione, quam de consulatu suo habuit: 'ita nos' inquit | |
| 'fert uentus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum.' | |
| Et Pacuuius item in Chryse: | 5 |
| Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit. |