| De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu | 4.18.pr.1 |
| dignissima. | |
| Scipio Africanus antiquior quanta uirtutum gloria praesti- | 1.1 |
| terit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui | |
| conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque | |
| fecit, declaratum est. Ex quibus sunt haec duo exempla eius | 2.1 |
| fiduciae atque exuperantiae ingentis: | |
| Cum M. Naeuius tribunus plebis accusaret eum ad popu- | 3.1 |
| lum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut | |
| condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi | |
| Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret | |
| indigna tali uiro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas | 5 |
| uitae suae atque gloria postulabat: 'memoria,' inquit 'Quiri- | |
| tes, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum | |
| imperio uestro inimicissimum magno proelio uici in terra | |
| Africa pacemque et uictoriam uobis peperi inspectabilem. | |
| Non igitur simus aduersum deos ingrati et, censeo, relinqua- | 10 |
| mus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Ioui optimo | |
| maximo gratulatum.' Id cum dixisset, auertit et ire in | 4.1 |
| Capitolium coepit. Tum contio uniuersa, quae ad sententiam | 5.1 |
| de Scipione ferendam conuenerat, relicto tribuno Scipionem | |
| in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia | |
| et gratulatione sollemni prosecuta est. Fertur etiam oratio, | 6.1 |
| quae uidetur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non | |
| ueram, non eunt infitias, quin haec quidem uerba fuerint, | |
| quae dixi, Scipionis. | |
| Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam | 7.1 |
| tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, | |
| comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu in- | |
| stantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello | |
| captae rationem redderet; fuerat enim L. Scipioni Asiatico, | 8.1 |
| fratri suo, imperatori in ea prouincia legatus. Ibi Scipio | 9.1 |
| exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas | |
| esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; illatum, ut | 10.1 |
| palam recitaretur et ad aerarium deferretur. 'Sed enim id | 11.1 |
| iam non faciam' inquit 'nec me ipse afficiam contumelia' | |
| eumque librum statim coram discidit suis manibus et con- | 12.1 |
| cerpsit aegre passus, quod, cui salus imperii ac reipublicae | |
| accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posce- | |
| retur. |