| Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam | 4.20.pr.1 |
| intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat | |
| forte apud eos oscitabundus. | |
| Inter censorum seueritates tria haec exempla in litteris | 1.1 |
| sunt castigatissimae disciplinae. Vnum est huiuscemodi: | 2.1 |
| Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; uerba | 3.1 |
| erant ita concepta: 'Vt tu ex animi tui sententia uxorem | |
| habes?' Qui iurabat, cauillator quidam et canicula et nimis | |
| ridicularius fuit. Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum | 4.1 |
| ita, uti mos erat, censor dixisset 'ut tu ex animi tui sententia | |
| uxorem habes?', 'habeo equidem' inquit 'uxorem, sed non | 5.1 |
| hercle ex animi mei sententia.' Tum censor eum, quod in- | 6.1 |
| tempestiue lasciuisset, in aerarios rettulit causamque hanc | |
| ioci scurrilis apud se dicti subscripsit. | |
| Altera seueritas eiusdem sectae disciplinaeque est. | 7.1 |
| Deli- | 8.1 |
| beratum est de nota eius, qui ad censores ab amico aduoca- | |
| tus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitauit atque | |
| inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset uagi | |
| animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. Sed | 9.1 |
| cum ille deiurasset inuitissimum sese ac repugnantem oscita- | |
| tione uictum tenerique eo uitio, quod 'oscedo' appellatur, | |
| tum notae iam destinatae exemptus est. Publius Scipio | 10.1 |
| Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in ora- | |
| tione, quam dixit in censura, cum ad maiorum mores popu- | |
| lum hortaretur. | |
| Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali | 11.1 |
| seuere factum: 'Censores' inquit 'Publius Scipio Nasica et | |
| Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis | |
| strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et | |
| habitissimum uiderunt et "cur" inquiunt "ita est, ut tu sis | 5 |
| quam equus curatior?" "Quoniam" inquit "ego me curo, | |
| equum Statius nihili seruos." Visum est parum esse re- | |
| uerens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est.' | |
| 'Statius' autem seruile nomen fuit. Plerique apud ueteres | 12.1 |
| serui eo nomine fuerunt. Caecilius quoque ille comoediarum | 13.1 |
| poeta inclutus seruus fuit et propterea nomen habuit 'Statius'. | |
| Sed postea uersum est quasi in cognomentum, appellatusque | |
| est 'Caecilius Statius'. |