| LIBER QVINTVS | |
| Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque laudari philo- | 5.1.pr.1 |
| sophum disserentem a uociferantibus et in laudando gestientibus. | |
| * * * Musonium philosophum solitum accepimus. 'Cum philo- | 1.1 |
| sophus' inquit 'hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudue | |
| quid disciplinarum disserit, tum, qui audiunt, si de summo | |
| et soluto pectore obuias uulgatasque laudes effutiunt, si | |
| clamitant etiam, si gestiunt, si uocum eius festiuitatibus, si | 5 |
| modulis uerborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis | |
| mouentur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et | |
| qui audiunt frustra esse neque illi philosophum loqui, sed | |
| tibicinem canere. Animus' inquit 'audientis philosophum, | 2.1 |
| <dum>, quae dicuntur, utilia ac salubria sunt et errorum | |
| atque uitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium | |
| prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est, | 3.1 |
| qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philo- | |
| sophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat taci- | |
| tus et paeniteat et gaudeat et admiretur, uarios adeo uultus | 4.1 |
| disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque | |
| eius adfecerit utrarumque animi partium aut sincerarum | |
| aut aegrarum philosophi pertractatio.' | |
| Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab ad- | 5.1 |
| miratione, admirationem autem, quae maxima est, non | |
| uerba parere, sed silentium. 'Idcirco' inquit 'poetarum | 6.1 |
| sapientissimus auditores illos Vlixi labores suos inlustrissime | |
| narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultare nec | |
| strepere nec uociferari facit, sed consiluisse uniuersos dicit | |
| quasi attonitos et obstupidos delenimentis aurium ad ori- | 5 |
| gines usque uocis permanantibus: | |
| ὣς φάτο· τοὶ δ’ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ, | |
| κηληθμῷ δ’ ἔσχοντο κατὰ μέγαρα σκιόεντα.' |