| Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. | 5.2.pr.1 |
| Equus Alexandri regis et capite et nomine 'Bucephalas' | 1.1 |
| fuit. Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi | 2.1 |
| Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sester- | |
| tia trecenta duodecim. Super hoc equo dignum memoria | 3.1 |
| uisum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, | |
| haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. | |
| Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in | 4.1 |
| eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hos- | |
| tium cuneum non satis sibi prouidens inmisisset coniectisque | |
| undique in Alexandrum telis uulneribus altis in ceruice atque | |
| in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope | 5 |
| iam exsanguis e mediis hostibus regem uiuacissimo cursu | |
| retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et | |
| domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani | |
| solacio animam exspirauit. Tum rex Alexander parta eius | 5.1 |
| belli uictoria oppidum in isdem locis condidit idque ob equi | |
| honores 'Bucephalon' appellauit. |