| Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philo- | 5.3.pr.1 |
| sophiae litteras adeundi. | |
| Protagoram, uirum in studiis doctrinarum egregium, | 1.1 |
| cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescen- | |
| tem aiunt uictus quaerendi gratia in mercedem missum | |
| uecturasque onerum corpore suo factitauisse, quod genus | 2.1 |
| Graeci ἀχθοφόρους uocant, Latine 'baiulos' appellamus. Is de | 3.1 |
| proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, | |
| caudices ligni plurimos funiculo breui circumdatos portabat. | |
| Tum forte Democritus, ciuitatis eiusdem ciuis, homo ante | 4.1 |
| alios uirtutis et philosophiae gratia uenerandus, cum egre- | |
| deretur extra urbem, uidet eum cum illo genere oneris tam | |
| impedito ac tam incohibili facile atque expedite ince- | |
| dentem et prope accedit et iuncturam posituramque ligni | 5 |
| scite periteque factam considerat petitque, ut paululum ad- | |
| quiescat. Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque | 5.1 |
| itidem Democritus aceruum illum et quasi orbem caudicum | |
| breui uinculo comprehensum ratione quadam quasi geome- | |
| trica librari continerique animaduertit, interrogauit, quis id | |
| lignum ita composuisset, et, cum ille a se compositum dixis- | 5 |
| set, desiderauit, uti solueret ac denuo in modum eundem col- | |
| locaret. At postquam ille soluit ac similiter composuit, tum | 6.1 |
| Democritus animi aciem sollertiamque hominis non docti | |
| demiratus: 'mi adulescens,' inquit 'cum ingenium bene | |
| faciendi habeas, sunt maiora melioraque, quae facere mecum | |
| possis', abduxitque eum statim secumque habuit et sum- | 5 |
| ptum ministrauit et philosophias docuit et esse eum fecit, | |
| quantus postea fuit. | |
| Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed | 7.1 |
| acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem | |
| cum a discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere, | |
| quanam uerborum industria cuasa infirmior fieret fortior, | |
| quam rem Graece ita dicebat: τὸν ἥττω λόγον κρείττω ποιεῖν. | 5 |