| De uerbo 'duouicesimo', quod uolgo incognitum, set a uiris doctis | 5.4.pr.1 |
| multifariam in libris scriptum est. | |
| Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, | 1.1 |
| uir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi | |
| expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae uetustatis | |
| libri, quos uenditor sine mendis esse contendebat. Gram- | 2.1 |
| maticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad | |
| spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro men- | |
| dum dicebat; sed contra librarius in quoduis pignus uocabat, | |
| si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat gram- | 3.1 |
| maticus ita scriptum in libro quarto: 'Quapropter tum | |
| primum ex plebe alter consul factus est duouicesimo anno, | |
| postquam Romam Galli ceperunt.' 'Non' inquit '"duouice- | 4.1 |
| simo", sed "duoetuicesimo" scribi oportuit. Quid enim est | 5.1 |
| "duouicesimo?"' * * * hic ita scripsit: 'Mortuus est anno | |
| duouicesimo; rex fuit annos XXI * * * ' |