| Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. | 5.5.pr.1 |
| In libris ueterum memoriarum scriptum est Hannibalem | 1.1 |
| Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cauil- | |
| latum esse. Ea cauillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei | 2.1 |
| Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo | |
| Romano facturus comparauerat, conuertebatque exercitum | |
| insignibus argenteis et aureis florentem; inducebat etiam | 3.1 |
| currus cum falcibus et elephantos cum turribus equita- | |
| tumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. | |
| Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus | 4.1 |
| gloriabundus Hannibalem aspicit et 'putasne' inquit 'con- | |
| ferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?' Tum Poenus | 5.1 |
| eludens ignauiam inbelliamque militum eius pretiose arma- | |
| torum: 'Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, | |
| etiamsi auarissimi sunt.' Nihil prorsum neque tam lepide | 6.1 |
| neque tam acerbe dici potest: rex de numero exercitus sui | 7.1 |
| ac de aestimanda aequiperatione quaesiuerat, respondit | |
| Hannibal de praeda. |