| De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, | 5.6.pr.1 |
| quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae | |
| oualis, quae oleaginea. | |
| Militares coronae multae, uariae sunt. | 1.1 |
| Quarum quae | 2.1 |
| nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: 'triumphalem, | |
| obsidionalem, ciuicam, muralem, castrensem, naualem'; est | 3.1 |
| ea quoque corona, quae 'oualis' dicitur, est item postrema | 4.1 |
| 'oleaginea', qua uti solent, qui in proelio non fuerunt, sed | |
| triumphum procurant. | |
| 'Triumphales' coronae sunt aureae, quae imperatoribus | 5.1 |
| ob honorem triumphi mittuntur. Id uulgo dicitur 'aurum | 6.1 |
| coronarium'. Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex | 7.1 |
| auro coeptae. | |
| 'Obsidionalis' est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, | 8.1 |
| dant ei duci, qui liberauit. Ea corona graminea est, ob- | 9.1 |
| seruarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco | |
| gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur. | |
| Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus | 10.1 |
| Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod | |
| urbem Romam obsidione hostium liberasset. | |
| 'Ciuica' corona appellatur, quam ciuis ciui, a quo in | 11.1 |
| proelio seruatus est, testem uitae salutisque perceptae dat. | |
| Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus uictusque antiquis- | 12.1 |
| simus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus | |
| superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam | |
| comoedia Caecilii: | |
| †'aduehuntur' inquit 'cum ilignea corona et chlamyde: di uestram fidem!' | 5 |
| Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium | 13.1 |
| ciuicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui ciuem | |
| seruauerat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque | |
| locum in ea pugna reliquerat; aliter ius ciuicae coronae negat | |
| concessum. Tiberium tamen Caesarem consultum, an ciui- | 14.1 |
| cam coronam capere posset, qui ciuem in proelio seruasset et | |
| hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugna- | |
| bat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescrip- | |
| sisse dicit eum quoque ciuica dignum uideri, quod appareret | 5 |
| e tam iniquo loco ciuem ab eo seruatum, ut etiam a fortiter | |
| pugnantibus retineri non quiuerit. Hac corona ciuica L. | 15.1 |
| Gellius, uir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari | |
| a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa | |
| Catilinae coniuratio detecta uindicataque. | |
| 'Muralis' est corona, qua donatur ab imperatore, qui | 16.1 |
| primus murum subiit inque oppidum hostium per uim | |
| ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. | |
| 'Castrensis' est corona, qua donat imperator eum, qui | 17.1 |
| primus hostium castra pugnans introiuit; ea corona insigne | |
| ualli habet. | |
| 'Naualis' est, qua donari solet, maritimo proelio qui | 18.1 |
| primus in hostium nauem ui armatus transiluit; ea quasi | |
| nauium rostris insignita est. Et 'muralis' autem et 'castren- | 19.1 |
| sis' et 'naualis' fieri ex auro solent. | |
| 'Oualis' corona murtea est; | 20.1 |
| ea utebantur imperatores, qui | 21.1 |
| ouantes urbem introibant. Ouandi ac non triumphandi | |
| causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto | |
| hoste gesta sunt aut hostium nomen humile et non idoneum | |
| est, ut seruorum piratarumque, aut deditione repente facta | 5 |
| inpuluerea, ut dici solet, incruentaque uictoria obuenit. Cui | 22.1 |
| facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non | |
| Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. Ac | 23.1 |
| murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitiuorum con- | |
| fecto ouans rediret, insolenter aspernatus est senatusque | |
| consultum faciundum per gratiam curauit, ut lauro, non | |
| murto, coronaretur. | 5 |
| Marcus Cato obicit M. Fuluio Nobiliori, quod milites per | 24.1 |
| ambitum coronis de leuissimis causis donasset. De qua re | 25.1 |
| uerba ipsa apposui Catonis. 'Iam principio quis uidit corona | |
| donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut | |
| castra hostium non incensa essent?' Fuluius autem, in quem | 26.1 |
| hoc a Catone dictum est, coronis donauerat milites, quia | |
| uallum curauerant, aut qui puteum strenue foderant. | |
| Praetereundum non est, quod ad ouationes attinet, super | 27.1 |
| quo dissensisse ueteres scriptores accipio. Partim enim | |
| scripserunt, qui ouaret, introire solitum equo uehentem; set | |
| Sabinus Masurius pedibus ingredi ouantes dicit sequentibus | |
| eos non militibus, sed uniuerso senatu. | 5 |