| 'Personae' uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse | 5.7.pr.1 |
| uocis eius originem dixerit Gauius Bassus. | |
| Lepide mi hercules et scite Gauius Bassus in libris, quos de | 1.1 |
| origine uocabulorum composuit, unde appellata 'persona' sit, | |
| interpretatur; a personando enim id uocabulum factum esse | |
| coniectat. Nam 'caput' inquit 'et os coperimento personae | 2.1 |
| tectum undique unaque tantum uocis emittendae uia per- | |
| uium, quoniam non uaga neque diffusa est, <set> in unum | |
| tantummodo exitum collectam coactamque uocem ciet, | |
| magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur in- | 5 |
| dumentum illud oris clarescere et resonare uocem facit, ob | |
| eam causam "persona" dicta est "o" littera propter uocabuli | |
| formam productiore.' |