| Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat Iulius Hyginus gram- | 5.8.pr.1 |
| maticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ uocis eius. | |
| Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat | 1.1 |
| subcinctus trabea laeuaque ancile gerebat. | |
| In his uersibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam | |
| non animaduerterit deesse aliquid hisce uerbis: | |
| ipse Quirinali lituo. | 5 |
| 'Nam si nihil' inquit 'deesse animaduerterimus, uidetur ita | 2.1 |
| dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est' inquit | |
| 'absurdissimum; quippe cum lituus sit uirga breuis in parte, | |
| qua robustior est, incurua, qua augures utuntur, quonam | |
| modo "subcinctus lituo" uideri potest?' | 5 |
| Immo ipse Hyginus parum animaduertit sic hoc esse | 3.1 |
| dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. Veluti cum | 4.1 |
| dicitur 'M. Cicero homo magna eloquentia' et 'Q. Roscius | |
| histrio summa uenustate', non plenum hoc utrumque neque | |
| perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. | |
| Vt Vergilius alio in loco: | 5.1 |
| uictorem Buten inmani corpore, | |
| id est corpus inmane habentem, et item alibi: | |
| in medium geminos inmani pondere caestus | |
| proiecit | 5 |
| ac similiter: | |
| domus sanie dapibusque cruentis, | |
| intus opaca, ingens. | |
| Sic igitur id quoque uideri dictum debet: 'Picus Quirinali | 6.1 |
| lituo erat', sicuti dicimus: 'statua grandi capite erat'. Et | 7.1 |
| 'est' autem et 'erat' et 'fuit' plerumque absunt cum ele- | |
| gantia sine detrimento sententiae. | |
| Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum | 8.1 |
| est, quod posse quaeri animaduertimus, utrum lituus augura- | |
| lis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum | |
| lituus dicta sit; utrumque enim pari forma et pariter in- | 9.1 |
| curuum est. Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus | 10.1 |
| appellata est ex illo Homerico uerbo: | |
| λίγξε βιός, | |
| necesse est ita accipi, ut uirga auguralis a tubae similitudine | |
| lituus uocetur. Vtitur autem uocabulo isto Vergilius et pro | 11.1 |
| tuba: | |
| et lituo pugnas insignis obibat et hasta. |