| Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. | 5.9.pr.1 |
| Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, in- | 1.1 |
| fans erat et, cum iam multum adoleuisset, item nihil fari | |
| quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in | 2.1 |
| patrem eius bello magno uictum et urbe, in qua erat, capta | |
| hostis gladio educto regem esse ignorans inuaderet, diduxit | |
| adulescens os clamare nitens eoque nisu atque impetu spiri- | |
| tus uitium nodumque linguae rupit planeque et articulate | 5 |
| elocutus est clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. | |
| Tum et hostis gladium reduxit, et rex uita donatus est, et | 3.1 |
| adulescens loqui prorsum deinceps incepit. Herodotus in | 4.1 |
| historiis huius memoriae scriptor est, eiusque uerba sunt, | |
| quae prima dixisse filium Croesi refert: Ἄνθρωπε, μὴ κτεῖνε | |
| Κροῖσον. | |
| Sed et quispiam Samius athleta,—nomen illi fuit Ἐχε- | 5.1 |
| κλοῦς—cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur | |
| causam loqui coepisse. Nam cum in sacro certamine sortitio | 6.1 |
| inter ipsos et aduersarios non bona fide fieret et sortem | |
| nominis falsam subici animaduertisset, repente in eum, qui | |
| id faciebat, uidere sese, quid faceret, magnum inclamauit. | |
| Atque is oris uinculo solutus per omne inde uitae tempus non | 5 |
| turbide neque adhaese locutus est. |