| De argumentis, quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis | 5.10.pr.1 |
| 'reciproca' dici possunt. | |
| Inter uitia argumentorum longe maximum esse uitium | 1.1 |
| uidetur, quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt. Ea quidam e | 2.1 |
| nostris non hercle nimis absurde 'reciproca' appellauerunt. | |
| Id autem uitium accidit hoc modo, cum argumentum pro- | 3.1 |
| positum referri contra conuertique in eum potest, a quo | |
| dictum est, et utrimque pariter ualet; quale est peruolgatum | |
| illud, quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse | |
| ferunt aduersus Euathlum, discipulum suum. | 5 |
| Lis namque inter eos et controuersia super pacta mercede | 4.1 |
| haec fuit. Euathlus, adulescens diues, eloquentiae discendae | 5.1 |
| causarumque orandi cupiens fuit. Is in disciplinam Pro- | 6.1 |
| tagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem | |
| pecuniam, quantam Protagoras petiuerat, dimidiumque eius | |
| dedit iam tunc statim, priusquam disceret, pepigitque, ut | |
| relicum dimidium daret, quo primo die causam apud iudices | 5 |
| orasset et uicisset. Postea cum diutule auditor adsectatorque | 7.1 |
| Protagorae fuisset <et> in studio quidem facundiae abunde | |
| promouisset, causas tamen non reciperet tempusque iam | |
| longum transcurreret et facere id uideretur, ne relicum | |
| mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existi- | 5 |
| mabat, astutum: petere institit ex pacto mercedem, litem | 8.1 |
| cum Euathlo contestatur. | |
| Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae | 9.1 |
| gratia uenissent, tum Protagoras sic exorsus est: 'Disce,' | |
| inquit 'stultissime adulescens, utroque id modo fore, uti | |
| reddas, quod peto, siue contra te pronuntiatum erit siue | |
| pro te. Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex senten- | 10.1 |
| tia debebitur, quia ego uicero; sin uero secundum te iudica- | |
| tum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu uiceris.' | |
| Ad ea respondit Euathlus: 'Potui' inquit 'huic tuae tam | 11.1 |
| ancipiti captioni isse obuiam, si uerba non ipse facerem | |
| atque alio patrono uterer. Sed maius mihi in ista uictoria | 12.1 |
| prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argu- | |
| mento quoque isto uinco. Disce igitur tu quoque, magister | 13.1 |
| sapientissime, utroque modo fore, uti non reddam, quod | |
| petis, siue contra me pronuntiatum fuerit siue pro me. Nam | 14.1 |
| si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia | |
| debebitur, quia ego uicero; sin contra me pronuntiauerint, | |
| nihil tibi ex pacto debebo, quia non uicero.' | |
| Tum iudices dubiosum hoc inexplicabileque esse, quod | 15.1 |
| utrimque dicebatur, rati, ne sententia sua, utramcumque in | |
| partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam | |
| reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt. | |
| Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus | 16.1 |
| suo sibi argumento confutatus est et captionis uersute ex- | |
| cogitatae frustratus fuit. |