| Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri ἀντιστρέφειν. | 5.11.pr.1 |
| Existimant quidam etiam illud Biantis, uiri sapientis ac | 1.1 |
| nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion | |
| illud, de quo dixi modo, ἀντιστρέφον. Nam cum rogatus | 2.1 |
| esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere, an uitam | |
| uiuere caelibem: ἤτοι inquit καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ | |
| καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἐκάτερον δὲ οὐ | |
| ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα. | 5 |
| Sic autem hoc rursum conuertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ | 3.1 |
| ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα. Sed | 4.1 |
| minime hoc esse uidetur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero | |
| latere conuersum frigidius est infirmiusque. Nam Bias pro- | 5.1 |
| posuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum in- | |
| commodum, quod necessario patiendum erit ei, qui duxerit. | |
| Qui conuertit autem, non ab eo se defendit incommodo, | 6.1 |
| quod adest, sed carere se altero dicit, quod non adest. Satis | 7.1 |
| est autem tuendae sententiae, quam Bias dixit, quod eum, | |
| qui duxit uxorem, pati necesse est ex duobus incommodis | |
| alterum, ut aut κοινήν habeat aut ποινήν. | |
| Sed Fauorinus noster, cum facta esset forte mentio syl- | 8.1 |
| logismi istius, quo Bias usus est, cuius prima protasis est: | |
| ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunc- | |
| tiuum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex | |
| duobus, quae diiunguntur, uerum esse, quod in proloquio | 9.1 |
| diiunctiuo necessarium est. Eminentia enim quadam signi- | |
| ficari formarum turpes et pulcrae uidentur. 'Est autem' | 10.1 |
| inquit 'tertium quoque inter duo ista, quae diiunguntur, | |
| cuius rationem prospectumque Bias non habuit. Inter enim | 11.1 |
| pulcherrimam feminam et deformissimam media forma | |
| quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a | |
| summae deformitatis odio uacat; qualis a Quinto Ennio in | 12.1 |
| Melanippa perquam eleganti uocabulo "stata" dicitur, quae | |
| neque κοινή futura sit neque ποινή.' Quam formam modicam | 13.1 |
| et modestam Fauorinus non mi hercule inscite appellabat | |
| 'uxoriam'. Ennius autem in ista, quam dixit, tragoedia | 14.1 |
| eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse, quae stata | |
| forma forent. |