| De nominibus deorum populi Romani Diouis et Vediouis. | 5.12.pr.1 |
| In antiquis precationibus nomina haec deorum inesse | 1.1 |
| animaduertimus: 'Diouis' et 'Vediouis'; est autem etiam | 2.1 |
| aedes Vediouis Romae inter arcem et Capitolium. Eorum | 3.1 |
| nominum rationem esse hanc comperi: 'Iouem' Latini ueteres | 4.1 |
| a 'iuuando' appellauere eundemque alio uocabulo iuncto | |
| 'patrem' dixerunt. Nam quod est elisis aut inmutatis quibus- | 5.1 |
| dam litteris 'Iupiter', id plenum atque integrum est 'Iouis- | |
| pater'. Sic et 'Neptunuspater' coniuncte dictus est <et> | |
| 'Saturnuspater' et 'Ianuspater' et 'Marspater'—hoc enim | |
| est 'Marspiter'—itemque Iouis 'Diespiter' appellatus, id est | 5 |
| diei et lucis pater. Idcircoque simili nomine Iouis 'Diouis' | 6.1 |
| dictus est et 'Lucetius', quod nos die et luce quasi uita ipsa | |
| afficeret et iuuaret. 'Lucetium' autem Iouem Cn. Naeuius in | 7.1 |
| libris belli Poenici appellat. | |
| Cum Iouem igitur et Diouem a iuuando nominassent, | 8.1 |
| eum contra deum, qui non iuuandi potestatem, sed uim | |
| nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, cele- | |
| brabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—, 'Vediouem' | |
| appellauerunt dempta atque detracta iuuandi facul- | 5 |
| tate. 'Ve' enim particula, quae in aliis atque aliis uocabulis | 9.1 |
| uaria, tum per has duas litteras, tum 'a' littera media in- | |
| missa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese | |
| diuersum capit. Nam et augendae rei et minuendae ualet, | 10.1 |
| sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit, ut | |
| quaedam uocabula, quibus particula ista praeponitur, am- | |
| bigua sint et utroqueuersum dicantur, ueluti 'uescum', | |
| 'uehemens' et 'uegrande', de quibus alio in loco uberiore | 5 |
| tractatu facto admonuimus; 'uesani' autem et 'uecordes' ex | |
| una tantum parte dicti, quae priuatiua est, quam Graeci | |
| κατὰ στέρησιν dicunt. | |
| Simulacrum igitur dei Vediouis, quod est in aede, de qua | 11.1 |
| supra dixi, sagittas tenet, quae sunt uidelicet partae ad | |
| nocendum. Quapropter eum deum plerumque Apollinem | 12.1 |
| esse dixerunt; immolaturque ritu humano capra, eiusque | |
| animalis figmentum iuxta simulacrum stat. | |
| Propterea Vergilium quoque aiunt multae antiquitatis | 13.1 |
| hominem sine ostentationis odio peritum numina laeua in | |
| georgicis deprecari significantem uim quandam esse huiusce- | |
| modi deorum in laedendo magis quam in iuuando potentem. | |
| Versus Vergilii sunt: | 5 |
| in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem | |
| numina laeua sinunt auditque uocatus Apollo. | |
| In istis autem diis, quos placari oportet, uti mala a nobis uel | 14.1 |
| a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et | |
| Robigus. |