| De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani obseruato. | 5.13.pr.1 |
| Seniorum hominum et Romae nobilium atque in morum | 1.1 |
| disciplinarumque ueterum doctrina memoriaque praestantium | |
| disceptatio quaedam fuit praesente et audiente me de | |
| gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur, quibus | |
| nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse | 5 |
| esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, | |
| non consentiebatur. Conueniebat autem facile constabatque | 2.1 |
| ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum | |
| tenere pupillos debere fidei tutelaeque nostrae creditos; | |
| secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese | |
| itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; | 5 |
| tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos | |
| adfinesque. | |
| Huius moris obseruationisque multa sunt testimonia | 3.1 |
| atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus | |
| unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae | |
| manibus est, ponemus. M. Cato in oratione, quam dixit apud | 4.1 |
| censores in Lentulum, ita scripsit: 'Quod maiores sanctius | |
| habuere defendi pupillos quam clientem non fallere. Aduer- | |
| sus cognatos pro cliente testatur, testimonium aduersus | |
| clientem nemo dicit. Patrem primum, postea patronum | 5 |
| proximum nomen habuere.' | |
| Masurius autem Sabinus in libro iuris ciuilis tertio anti- | 5.1 |
| quiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo | |
| libro haec sunt: 'In officiis apud maiores ita obseruatum est: | |
| primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, | |
| postea adfini. Aequa causa feminae uiris potiores habitae | 5 |
| pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam aduersus quem | |
| adfuissent, eius filiis tutores relicti in eadem causa pupillo | |
| aderant.' | |
| Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctor- | 6.1 |
| itas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione, quam | |
| pro Bithynis dixit, hoc principio usus est: 'Vel pro hospitio | |
| regis Nicomedis uel pro horum necessitate, quorum res | |
| agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque | 5 |
| hominum morte memoria deleri debet, quin a proximis re- | |
| tineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, | |
| quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.' |