| Quod Apion, doctus homo, qui 'Plistonices' appellatus est, uidisse se | 5.14.pr.1 |
| Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia | |
| hominis et leonis. | |
| Apion, qui 'Plistonices' appellatus est, litteris homo mul- | 1.1 |
| tis praeditus rerumque Graecarum plurima atque uaria | |
| scientia fuit. Eius libri non incelebres feruntur, quibus | 2.1 |
| omnium ferme, quae mirifica in Aegypto uisuntur audiun- | |
| turque, historia comprehenditur. Sed in his, quae uel audisse | 3.1 |
| uel legisse sese dicit, fortassean uitio studioque ostenta- | |
| tionis sit loquacior—est enim sane quam in praedicandis | |
| doctrinis sui uenditator—; hoc autem, quod in libro Aegypti- | 4.1 |
| acorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed | |
| ipsum sese in urbe Roma uidisse oculis suis confirmat. | |
| 'In circo maximo' inquit 'uenationis amplissimae pugna | 5.1 |
| populo dabatur. Eius rei, Romae cum forte essem, spectator' | 6.1 |
| inquit 'fui. Multae ibi saeuientes ferae, magnitudines besti- | 7.1 |
| arum excellentes, omniumque inuisitata aut forma erat aut | |
| ferocia. Sed praeter alia omnia leonum' inquit 'immanitas | 8.1 |
| admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. Is unus | 9.1 |
| leo corporis impetu et uastitudine terrificoque fremitu et | |
| sonoro, toris comisque ceruicum fluctuantibus animos ocu- | |
| losque omnium in sese conuerterat. Introductus erat inter | 10.1 |
| compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus seruus uiri | |
| consularis; ei seruo Androclus nomen fuit. Hunc ille leo ubi | 11.1 |
| uidit procul, repente' inquit 'quasi admirans stetit ac deinde | |
| sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem | |
| accedit. Tum caudam more atque ritu adulantium canum | 12.1 |
| clementer et blande mouet hominisque se corpori adiungit | |
| cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua | |
| leniter demulcet. Homo Androclus inter illa tam atrocis | 13.1 |
| ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim | |
| oculos ad contuendum leonem refert. Tum quasi mutua | 14.1 |
| recognitione facta laetos' inquit 'et gratulabundos uideres | |
| hominem et leonem.' | |
| Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores | 15.1 |
| excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesi- | |
| tamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset. Ibi | 16.1 |
| Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. 'Cum | 17.1 |
| prouinciam' inquit 'Africam proconsulari imperio meus | |
| dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis uerberi- | |
| bus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius | |
| praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum | 5 |
| solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit | |
| mortem aliquo pacto quaerere. Tum sole medio' inquit | 18.1 |
| 'rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam | |
| latebrosamque in eam me penetro et recondo. Neque multo | 19.1 |
| post ad eandem specum uenit hic leo debili uno et cruento | |
| pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque | |
| uulneris commiserantia.' Atque illic primo quidem conspectu | 20.1 |
| aduenientis leonis territum sibi et pauefactum animum | |
| dixit. 'Sed postquam introgressus' inquit 'leo, uti re ipsa | 21.1 |
| apparuit, in habitaculum illud suum, uidet me procul de- | |
| litescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem | |
| ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia uisus | |
| est. Ibi' inquit 'ego stirpem ingentem uestigio pedis eius | 22.1 |
| haerentem reuelli conceptamque saniem uolnere intimo | |
| expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccaui | |
| penitus atque detersi cruorem. Illa tunc mea opera et | 23.1 |
| medella leuatus pede in manibus meis posito recubuit et | |
| quieuit, atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem | 24.1 |
| specu eodemque et uictu uiximus. Nam, quas uenabatur | 25.1 |
| feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae | |
| ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam. | |
| Sed ubi me' inquit 'uitae illius ferinae iam pertaesum est, | 26.1 |
| leone in uenatum profecto reliqui specum et uiam ferme | |
| tridui permensus a militibus uisus adprehensusque sum et | |
| ad dominum ex Africa Romam deductus. Is me statim rei | 27.1 |
| capitalis damnandum dandumque ad bestias curauit. In- | 28.1 |
| tellego autem' inquit 'hunc quoque leonem me tunc separato | |
| captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.' | |
| Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta | 29.1 |
| circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis | |
| petentibus dimissum Androclum et poena solutum leo- | |
| nemque ei suffragiis populi donatum. 'Postea' inquit 'uide- | 30.1 |
| bamus Androclum et leonem loro tenui reuinctum urbe tota | |
| circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi | |
| leonem, omnes ubique obuios dicere: "Hic est leo hospes | |
| hominis, hic est homo medicus leonis".' | 5 |