| Corpusne sit uox an ἀσώματον, uarias esse philosophorum sententias. | 5.15.pr.1 |
| Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philo- | 1.1 |
| sophorum agitata est, corpusne sit uox an incorporeum. | |
| Hoc enim uocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece | 2.1 |
| dicitur ἀσώματον. Corpus autem est, quod aut efficiens est | 3.1 |
| aut patiens; id Graece definitur: τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. | |
| Quam definitionem significare uolens Lucretius poeta ita | 4.1 |
| scripsit: | |
| tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res. | |
| Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διά- | 5.1 |
| στατον. Sed uocem Stoici corpus esse contendunt eamque | 6.1 |
| esse dicunt ictum aera; Plato autem non esse uocem corpus | 7.1 |
| putat: 'non enim percussus' inquit 'aer, sed plaga ipsa atque | |
| percussio, id uox est'. Democritus ac deinde Epicurus ex | 8.1 |
| indiuiduis corporibus uocem constare dicunt eamque, ut | |
| ipsis eorum uerbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant. Hos aliosque | 9.1 |
| talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus | |
| uel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum | |
| aliquod solidum ad rationem uitae pertinens aut finem | |
| ullum quaerendi uideremus, Ennianum Neoptolemum proba- | 5 |
| bamus, qui profecto ita ait: | |
| philosophandum est paucis; nam omnino haud placet. |