| De ui oculorum deque uidendi rationibus. | 5.16.pr.1 |
| De uidendi ratione deque cernendi natura diuersas esse | 1.1 |
| opiniones philosophorum animaduertimus. Stoici causas esse | 2.1 |
| uidendi dicunt radiorum ex oculis in ea, quae uideri queunt, | |
| emissionem aerisque simul intentionem. Epicurus afluere | 3.1 |
| semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam cor- | |
| porum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri | |
| sensum uidendi putat. Plato existimat genus quoddam ignis | 4.1 |
| lucisque de oculis exire idque coniunctum continuatumque | |
| uel cum luce solis uel cum alterius ignis lumine sua ui et | |
| externa nixum efficere, ut, quaecumque offenderit inlustra- | |
| ueritque, cernamus. Sed hic aeque non diutius muginandum, | 5.1 |
| eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsi- | |
| mus, consilio utendum est, qui degustandum ex philo- | |
| sophia censet, non in eam ingurgitandum. |