| Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habe- | 5.17.pr.1 |
| antur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel | |
| Idus quasi religiosum plerique uitent. | |
| Verrius Flaccus in quarto de uerborum significatu dies, | 1.1 |
| qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos uulgus im- | |
| perite 'nefastos' dicit, propter hanc causam dictos habitos- | |
| que 'atros' esse scribit. 'Vrbe' inquit 'a Gallis Senonibus | 2.1 |
| recuperata L. Atilius in senatu uerba fecit Q. Sulpicium | |
| tribunum militum ad Alliam aduersus Gallos pugnaturum | |
| rem diuinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum | |
| exercitum populi Romani occidione occisum et post diem | 5 |
| tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse; | |
| compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens | |
| belli gerendi gratia res diuina postridie Kalendas, Nonas, | |
| Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli | |
| proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. | 10 |
| Tum senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod | |
| uideretur, statuerent. Pontifices decreuerunt nullum his | |
| diebus sacrificium recte futurum.' | |
| Ante diem quoque quartum Kalendas uel Nonas uel Idus | 3.1 |
| tamquam inominalem diem plerique uitant. Eius obserua- | 4.1 |
| tionis an religio ulla sit tradita, quaeri solet. Nihil nos super | 5.1 |
| ea re scriptum inuenimus, nisi quod Q. Claudius annalium | |
| quinto cladem illam pugnae Cannensis uastissimam factam | |
| dicit ante diem quartum Nonas Sextiles. |