| An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re | 5.18.pr.1 |
| uerba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo. | |
| 'Historiam' ab 'annalibus' quidam differre eo putant, | 1.1 |
| quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum | |
| tamen proprie rerum sit 'historia', quibus rebus gerendis | |
| interfuerit is, qui narret; eamque esse opinionem quorun- | 2.1 |
| dam Verrius Flaccus refert in libro de significatu uerborum | |
| quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse | |
| autem uideri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, | |
| quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesen- | 5 |
| tium. Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse, | 3.1 |
| quod historiae sint, historias non omnino esse id, quod | 4.1 |
| annales sint: sicuti, quod est homo, id necessario animal | 5.1 |
| est; quod est animal, non id necesse est hominem esse. | |
| Ita 'historias' quidem esse aiunt rerum gestarum uel ex- | 6.1 |
| positionem uel demonstrationem uel quo alio nomine id | |
| dicendum est, 'annales' uero esse, cum res gestae plurium | |
| annorum obseruato cuiusque anni ordine deinceps com- | |
| ponuntur. Cum uero non per annos, sed per dies singulos res | 7.1 |
| gestae scribuntur, ea historia Graeco uocabulo ἐφημερίς dici- | |
| tur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro | |
| Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura uerba ascripsi- | |
| mus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales | 5 |
| esse dixerit, ostenderemus. | |
| 'Verum inter eos', inquit 'qui annales relinquere uoluis- | 8.1 |
| sent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati | |
| essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantum- | |
| modo, quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstra- | |
| bant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci | 5 |
| ἐφημερίδα uocant. Nobis non modo satis esse uideo, quod | |
| factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque | |
| ratione gesta essent, demonstrare.' Paulo post idem Asellio | 9.1 |
| in eodem libro: 'Nam neque alacriores' inquit 'ad rempubli- | |
| cam defendundam neque segniores ad rem perperam faci- | |
| undam annales libri commouere quicquam possunt. Scribere | |
| autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit et | 5 |
| quis triumphans introierit, et eo libro, quae in bello gesta | |
| sint, non praedicare autem interea quid senatus decreuerit | |
| aut quae lex rogatioue lata sit, neque quibus consiliis ea | |
| gesta sint, iterare: id fabulas pueris est narrare, non his- | |
| torias scribere.' | 10 |