| Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter | 5.19.pr.1 |
| se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis | |
| adrogandis super ea re populum rogat. | |
| Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei | 1.1 |
| sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum. Quod per | 2.1 |
| praetorem fit, 'adoptatio' dicitur, quod per populum, 'arro- | |
| gatio'. Adoptantur autem, cum a parente, in cuius potestate | 3.1 |
| sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo, qui | |
| adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, uindicantur; | |
| adrogantur hi, qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese | 4.1 |
| potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt. Sed | 5.1 |
| adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; | |
| nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae 'curiata' | 6.1 |
| appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis | |
| potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne | |
| insidiose adpetita sint, consideratur, iusque iurandum a | |
| Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adro- | 7.1 |
| gando iuraretur. Sed adrogari non potest, nisi iam uesticeps. | 8.1 |
| 'Adrogatio' autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam | |
| transitus per populi rogationem fit. | |
| Eius rogationis uerba haec sunt: 'Velitis, iubeatis, uti | 9.1 |
| L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex | |
| eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei uitae | |
| necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec | |
| ita, uti dixi, ita uos, Quirites, rogo.' | 5 |
| Neque pupillus autem neque mulier, quae in parentis | 10.1 |
| potestate non est, adrogari possunt: quoniam et cum feminis | |
| nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos | |
| tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut | |
| caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni sub- | 5 |
| iciant. Libertinos uero ab ingenuis adoptari quidem iure | 11.1 |
| posse Masurius Sabinus scripsit. Sed id neque permitti dicit | 12.1 |
| neque permittendum esse umquam putat, ut homines liber- | |
| tini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum inuadant. | |
| 'Alioquin', inquit 'si iuris ista antiquitas seruetur, etiam | 13.1 |
| seruus a domino per praetorem dari in adoptionem potest.' | |
| Idque ait plerosque iuris ueteris auctores posse fieri scrip- | 14.1 |
| sisse. | |
| Animaduertimus in oratione P. Scipionis, quam censor | 15.1 |
| habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat, | |
| quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpa- | |
| uisse, quod filius adoptiuos patri adoptatori inter praemia | |
| patrum prodesset. Verba ex ea oratione haec sunt: 'In alia | 16.1 |
| tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, filium adopti- | |
| uum tam procedere, quam si se natum habeat; absentis | |
| censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit uenire.' |