| Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid | 5.20.pr.1 |
| autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis | |
| soloecismum definierit idem Capito Sinnius. | |
| 'Soloecismus' Latino uocabulo a Sinnio Capitone eius- | 1.1 |
| demque aetatis aliis 'inparilitas' appellatus uetustioribus | |
| Latinis 'stribiligo' dicebatur a uersura uidelicet et prauitate | |
| tortuosae orationis tamquam 'strobiligo' quaedam. Quod | 2.1 |
| uitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum | |
| dedit, hisce uerbis definit: '"Soloecismus" est' inquit 'im- | |
| par atque inconueniens compositura partium orationis.' | |
| Cum Graecum autem uocabulum sit 'soloecismus', an | 3.1 |
| Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri | |
| solet. Sed nos neque 'soloecismum' neque 'barbarismum' | 4.1 |
| apud Graecorum idoneos adhuc inuenimus; nam sicut βάρ- | 5.1 |
| βαρον, ita σόλοικον dixerunt. Nostri quoque antiquiores | 6.1 |
| 'soloecum' facile, 'soloecismum' haut scio an umquam | |
| dixerunt. Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina | 7.1 |
| lingua 'soloecismus' probe dicitur. |