| 'Pluria' qui dicat et 'compluria' et 'compluriens', non barbare dicere, | 5.21.pr.1 |
| sed Latine. | |
| 'Pluria' forte quis dixit sermocinans uir adprime doctus, | 1.1 |
| meus amicus, non hercle studio <se> ferens ostentandi neque | |
| quo 'plura' non dicendum putaret. Est enim doctrina homo | 2.1 |
| seria et ad uitae officia deuincta ac nihil de uerbis laborante. | |
| Sed, opinor, assidua ueterum scriptorum tractatione inole- | 3.1 |
| uerat linguae illius uox, quam in libris saepe offenderat. | |
| Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus uer- | 4.1 |
| borum, qui perpauca eademque a uolgo protrita legerat | |
| habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiun- | |
| culas partim rudes inchoatasque partim non probas easque | |
| quasi puluerem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, | 5 |
| adspergebat. Sicut tunc amico nostro: 'barbare' inquit | 5.1 |
| 'dixisti "pluria"; nam neque rationem uerbum hoc neque | |
| auctoritates habet.' Ibi ille amicus ridens: 'amabo te,' inquit | 6.1 |
| 'uir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, | |
| uelim doceas nos, cur "pluria" siue "compluria"—nihil | |
| enim differt—non Latine, sed barbare dixerint M. Cato, Q. | |
| Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, | 5 |
| quos subscriptores approbatoresque huius uerbi habemus | |
| praeter poetarum oratorumque ueterum multam copiam.' | |
| Atque ille nimis arroganter: 'tibi' inquit 'habeas auctori- | 7.1 |
| tates istas ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas | |
| atque huic rationi respondeas. Nullum enim uocabulum | 8.1 |
| neutrum comparatiuum numero pluratiuo recto casu ante | |
| extremum "a" habet "i" litteram, sicuti "meliora, maiora, | |
| grauiora." Proinde igitur "plura", non "pluria" dici conuenit, | |
| ne contra formam perpetuam in comparatiuo "i" littera sit | 5 |
| ante extremum "a".' | |
| Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluri- | 9.1 |
| bus uerbis non dignum existimaret: 'Sinni' inquit 'Capitonis, | |
| doctissimi ueri, epistulae sunt uno in libro multae positae, | |
| opinor, in templo Pacis. Prima epistula scripta est ad Pacu- | 10.1 |
| uium Labeonem, cui titulus praescriptus est pluria, non | |
| plura dici debere. In ea epistula rationes grammaticas | 11.1 |
| posuit, per quas docet "pluria" Latinum esse, "plura" bar- | |
| barum. | |
| Ad Capitonem igitur te dimittimus. | 12.1 |
| Ex eo id quoque simul | 13.1 |
| disces, si modo assequi poteris, quod in ea epistula scriptum | |
| est, "pluria" siue "plura" absolutum esse et simplex, non, | |
| ut tibi uidetur, comparatiuum.' | |
| Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, | 14.1 |
| quod, 'complures' cum dicimus, non comparatiue dicimus. | |
| Ab eo autem, quod est 'compluria', aduerbium est factum | 15.1 |
| 'compluriens'. Id quoniam minus usitatum est, uersum | 16.1 |
| Plauti subscripsi ex comoedia, quae Persa inscribitur: | |
| quid metuis?—metuo hercle uero; sensi ego compluriens. | |
| Item M. Cato in IV. originum eodem in loco ter hoc uerbum | 17.1 |
| posuit: 'Compluriens eorum milites mercennarii inter se | |
| multi alteri alteros <in castris> occidere, compluriens multi | |
| simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem | |
| impetum facere.' | 5 |