| LIBER SEXTVS | |
| Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. | 6.1.pr.1 |
| Quod de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, | 1.1 |
| in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis | |
| matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriae datum | |
| est. Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de uita | 2.1 |
| et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem | |
| existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta | |
| erat, liberos desperauisse. Postea in cubiculo atque in lecto | 3.1 |
| mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, | |
| uisum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem | |
| eumque his, qui uiderant, territis et clamantibus elapsum | |
| inueniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices | 5 |
| retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore, ut liberi | |
| gignerentur, neque multis diebus, postquam ille anguis in | 4.1 |
| lecto uisus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque | |
| sensum pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse | |
| hunc P. Africanum, qui Hannibalem et Carthaginienses in | |
| Africa bello Poenico secundo uicit. Sed et eum inpendio | 5.1 |
| magis ex rebus gestis quam ex illo ostento uirum esse uirtu- | |
| tis diuinae creditum est. | |
| Id etiam dicere haut piget, quod idem illi, quos supra | 6.1 |
| nominaui, litteris mandauerint Scipionem hunc Africanum | |
| solitauisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in | |
| Capitolium uentitare ac iubere aperiri cellam Iouis atque ibi | |
| solum diu demorari quasi consultantem de republica cum | 5 |
| Ioue, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod | |
| solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper | |
| in alios saeuientes neque latrarent eum neque incurrerent. | |
| Has uolgi de Scipione opiniones confirmare atque appro- | 7.1 |
| bare uidebantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex | 8.1 |
| quibus est unum huiuscemodi. Assidebat obpugnabatque | |
| oppidum in Hispania situ, moenibus, defensoribus ualidum | |
| et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius poti- | |
| undi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat, | 5 |
| atque ex eo loco id oppidum procul uisebatur. Tum e militi- | 9.1 |
| bus, qui in iure apud eum stabant, interrogauit quispiam ex | |
| more, in quem diem locumque uadimonium promitti iuberet, | |
| et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem | 10.1 |
| protendens: 'perendie' inquit 'sese sistant illo in loco'. | |
| Atque ita factum: die tertio, in quem uadari iusserat, oppi- | 11.1 |
| dum captum est, eodemque die in arce eius oppidi ius dixit. |