| De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, | 6.2.pr.1 |
| quos inscripsit lectionum antiquarum. | |
| Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis com- | 1.1 |
| mentariis lectionum antiquarum Caeselli Vindicis, hominis | |
| hercle pleraque haut indiligentis. Quod erratum multos fugit, | 2.1 |
| quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per | |
| calumnias rimarentur. Scripsit autem Caesellius Q. Ennium | 3.1 |
| in XIII. annali 'cor' dixisse genere masculino. | |
| Verba Caeselli subiecta sunt: 'Masculino genere, ut multa | 4.1 |
| alia, enuntiauit Ennius. Nam in XIII. annali "quem cor" | |
| dixit.' Ascripsit deinde uersus Ennii duo: | 5.1 |
| Hannibal audaci cum pectore de <me> hortatur, | |
| ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor? | |
| Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et | 6.1 |
| permouetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere | |
| populo Romano uolentem dehortetur. Hos autem uersus | 7.1 |
| Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: 'Han- | |
| nibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, | |
| ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, | |
| cum id mihi persuadere uult?' | 5 |
| Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius. | 8.1 |
| Nam tres | 9.1 |
| uersus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, | |
| ex quibus tertium uersum Caesellius non respexit: | |
| Hannibal audaci cum pectore de me hortatur, | |
| ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor | 5 |
| suasorem summum et studiosum robore belli. | |
| Horum uersuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hanni- | 10.1 |
| bal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi— | |
| hoc est enim 'cor meum credidit', proinde atque diceret | |
| 'quem ego stultus homo credidi'—summum fore suasorem | |
| ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum | 5 |
| faciam. Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista | 11.1 |
| uerborum captus 'quem cor' dictum putauit et 'quem' ac- | |
| centu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hanni- | |
| balem. Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic | 12.1 |
| posse defendi 'cor' Caeselli masculinum, ut uideatur tertius | |
| uersus separatim atque diuise legendus, proinde quasi prae- | |
| cisis interruptisque uerbis exclamet Antiochus: 'suasorem | |
| summum!' Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, | 5 |
| responderi. |