| Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis | 6.3.pr.1 |
| oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, | |
| quae reprehenderat, responderimus. | |
| Ciuitas Rodiensis et insulae oportunitate et operum nobili- | 1.1 |
| tatibus et nauigandi sollertia naualibusque uictoriis cele- | |
| brata est. Ea ciuitas, cum amica atque socia populi Romani | 2.1 |
| foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo | |
| bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt | |
| Rodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter | |
| eos componere. Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequiuit, | 3.1 |
| uerba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad | |
| populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem | |
| aduersus populum Romanum adiutarent. Sed nullum super | 4.1 |
| ea re publicum decretum factum est. At ubi Perses uictus | 5.1 |
| captusque est, Rodienses pertimuere ob ea, quae conpluriens | |
| in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam | |
| miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum | |
| deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. | 5 |
| Legati postquam Romam uenerunt et in senatum intromissi | 6.1 |
| sunt uerbisque suppliciter pro causa sua factis e curia exces- | |
| serunt, sententiae rogari coeptae; cumque partim senatorum | 7.1 |
| de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse | |
| dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato | |
| exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus | |
| diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus uiris | 5 |
| intenti infensique erant, defensum conseruatumque pergit | |
| orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur in- | |
| scriptaque est pro Rodiensibus et in quintae originis libro | |
| scripta est. | |
| Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem | 8.1 |
| fuit ingenio homo eleganti et hautquaquam rerum littera- | |
| rumque ueterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberali- | |
| ter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis | |
| litterarum Cicero usus est. Sed profecto plus ausus est, quam | 9.1 |
| ut tolerari ignoscique possit. Namque epistulam conscripsit | 10.1 |
| ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et | |
| calide, in qua sibimet uisus est orationem istam pro Rodiensi- | |
| bus acri subtilique iudicio percensuisse. Ex ea epistula lubi- | 11.1 |
| tum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: | |
| maiore scilicet uenia reprehensuri Tironem, cum ille repre- | |
| henderit Catonem. | |
| Culpauit autem primum hoc, quod Cato 'inerudite et | 12.1 |
| ἀναγώγως', ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque | |
| acri et obiurgatorio usus sit, cum uereri sese ostendit, ne | |
| patres gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de | |
| statu mentis suae deturbati non satis consiperent neque ad | 5 |
| recte intellegendum consulendumque essent idonei. 'In prin- | 13.1 |
| cipiis autem' inquit 'patroni, qui pro reis dicunt, conciliare | |
| sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspec- | |
| tatione causae suspensos rigentesque honorificis uerecun- | |
| disque sententiis commulcere, non iniuris atque imperiosis | 5 |
| minationibus confutare.' Ipsum deinde principium appo- | 14.1 |
| suit, cuius uerba haec sunt: 'Scio solere plerisque hominibus | |
| rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excel- | |
| lere atque superbiam atque ferociam augescere atque cres- | |
| cere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam | 5 |
| secunde processit, ne quid in consulendo aduorsi eueniat, | |
| quod nostras secundas res confutet, neue haec laetitia nimis | |
| luxuriose eueniat. Aduorsae res edomant et docent, quid | |
| opus siet facto, secundae res laetitia transuorsum trudere | |
| solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore | 10 |
| opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, | |
| dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.' | |
| 'Quae deinde Cato iuxta dicit, ea' inquit 'confessionem | 15.1 |
| faciunt, non defensionem, neque propulsationem transla- | |
| tionemue criminis habent, sed cum pluribus aliis com- | |
| municationem, quod scilicet nihil ad purgandum est. Atque | |
| etiam' inquit 'insuper profitetur Rodienses, qui accusaban- | 5 |
| tur, quod aduersus populum Romanum regi magis cupierint | |
| fauerintque, id eos cupisse atque fauisse utilitatis suae | |
| gratia, ne Romani Perse quoque rege uicto ad superbiam | |
| ferociamque et inmodicum modum insolescerent.' Eaque | 16.1 |
| ipsa uerba ponit, ita ut infra scriptum: 'Atque ego quidem | |
| arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugna- | |
| tum est, neque regem Persen uinci. Sed non Rodienses modo | |
| id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem | 5 |
| noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, | |
| qui non nostrae contumeliae causa id noluerint euenire; sed | |
| enim id metuere, si nemo esset homo, quem uereremur, | |
| quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in | |
| seruitute nostra essent. Libertatis suae causa in ea sententia | 10 |
| fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice num- | |
| quam adiuuere. Cogitate, quanto nos inter nos priuatim | |
| cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis ad- | |
| uorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa ui contra | |
| nititur, ne aduorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.' | 15 |
| Sed quod ad principium reprehensum attinet, scire opor- | 17.1 |
| tuit Tironem defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a | |
| senatore et consulari et censorio uiro, quidquid optimum | |
| esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono | |
| causam pro reis dicente. Alia namque principia conducunt | 18.1 |
| reos apud iudices defendenti et clementiam misericordiam- | |
| que undique indaganti, alia, cum senatus de republica con- | |
| sulitur, uiro auctoritate praestanti, sententiis quorundam | |
| iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro | 5 |
| salute sociorum grauiter ac libere indignanti simul ac dolenti. | |
| Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur | 19.1 |
| iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti | |
| cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos | |
| uel periculi uel emolumenti redundaturum est, conciliandos | |
| esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi | 5 |
| salutique eius, qui apud eos accusatus est. At cum dignitas | 20.1 |
| et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem | |
| aut suadendum quid ut fiat, aut fieri iam coepto differen- | |
| dum est, tum, qui se in eiusmodi principiis occupat, ut | |
| beniuolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam | 5 |
| in non necessariis uerbis sumit. Iamdudum enim negotia, | 21.1 |
| pericula ipsa reipublicae communia consiliis eos capiendis | |
| conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris beniuo- | |
| lentiam. Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis | 22.1 |
| ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a | |
| populo Romano uinci, atque id eum dixisse non Rodienses | |
| modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil | |
| ad purgandum extenuandumue crimen ualere, iam hoc | 5 |
| primum Tiro inprobe mentitur. Verba ponit Catonis et aliis | 23.1 |
| tamen eum uerbis calumniatur. Non enim Cato confitetur | 24.1 |
| noluisse Rodienses uictoriam esse populi Romani, sed sese | |
| arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio | |
| opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio. | |
| In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum | 25.1 |
| uacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et | |
| ingenue ac religiose dicere uisus est contra Rodienses, quod | |
| sentiebat, et parta sibi ueritatis fide ipsum illud tamen, | |
| quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos id- | 5 |
| circo uel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri | |
| populo Romano, quod cum et utile is esset et uellent regi | |
| esse factum, nihil tamen adiuuandi eius gratia fecerint. | |
| Postea uerba haec ex eadem oratione ponit: 'Ea nunc | 26.1 |
| derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam | |
| relinquemus? quod illos dicimus uoluisse facere, id nos | |
| priores facere occupabimus?' 'Hoc' inquit 'enthymema | 27.1 |
| nequam et uitiosum est. Responderi enim potuit: "occupa- | |
| bimus certe; nam si non occupauerimus, opprimemur, inci- | |
| dendumque erit in insidias, a quibus ante non cauerimus." | |
| Recteque' inquit 'hoc uitio dat Lucilius poetae Euripidae, | 28.1 |
| quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fra- | |
| trem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, | |
| Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum uerbis eluserit: | |
| εἰ γάρ σ’ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις, | 5 |
| χρῆν καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν. | |
| At hoc enim' inquit 'plane stultitiae plenum est eo consilio | 29.1 |
| atque ea fini facere uelle aliquid, uti numquam id facias, | |
| quod uelis.' Sed uidelicet Tiro animum non aduertit non esse | 30.1 |
| in omnibus rebus cauendis eandem causam, neque humanae | |
| uitae negotia et actiones et officia uel occupandi uel dif- | |
| ferendi uel etiam ulciscendi uel cauendi similia esse pugnae | |
| gladiatoriae. Nam gladiatori composito ad pugnandum pug- | 31.1 |
| nae haec proposita sors est aut occidere, si occupauerit, aut | |
| occumbere, si cessauerit. Hominum autem uita non tam | 32.1 |
| iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta | |
| est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam, nisi | |
| feceris, pati possis. Quod tantum aberat a populi Romani | 33.1 |
| mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci | |
| neglexerit. | |
| Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione | 34.1 |
| argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non uiri | |
| eius, qui alioqui fuit, sed uafris ac fallaciosis et quasi | |
| Graecorum sophistarum sollertiis. 'Nam cum obiceretur' | 35.1 |
| inquit 'Rodiensibus, quod bellum populo Romano facere | |
| uoluissent, negauit poena esse dignos, quia id non fecissent, | |
| etsi maxime uoluissent', induxisseque eum dicit, quam dia- | |
| lectici ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et | 5 |
| sophisticam neque ad ueritates magis quam ad captiones | |
| repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere | |
| confirmareque neminem, qui male facere uoluit, plecti | |
| aequum esse, nisi quod factum uoluit, etiam fecerit. | |
| Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt: 'Qui | 36.1 |
| acerrime aduersus eos dicit, ita dicit "hostes uoluisse fieri". | |
| Ecquis est tandem, qui uestrorum, quod ad sese attineat, | |
| aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur | |
| male facere uoluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me | 5 |
| attinet, nolim.' Deinde paulo infra dicit: 'Quid nunc? ecqua | 37.1 |
| tandem lex est tam acerba, quae dicat "si quis illud facere | |
| uoluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; si quis | |
| plus quingenta iugera habere uoluerit, tanta poena esto; si | |
| quis maiorem pecuum numerum habere uoluerit, tantum | 5 |
| damnas esto?" Atque nos omnia plura habere uolumus, et id | |
| nobis impune est.' Postea ita dicit. 'Sed si honorem non | 38.1 |
| aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere uoluisse | |
| quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non | |
| male fecerunt, sed quia uoluisse dicuntur facere?' His argu- | 39.1 |
| mentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere | |
| dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes | |
| quidem esse populi Romani uoluissent, ut qui maxime non | |
| fuissent. Dissimulari autem non posse ait, quin paria et | 40.1 |
| consimilia non sint plus quingenta iugera habere uelle, quod | |
| plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum | |
| atque impium populo Romano facere uelle, neque item in- | |
| fitiari posse, quin alia causa in praemio sit, alia in poenis. | 5 |
| 'Nam beneficia' inquit 'promissa opperiri oportet neque | 41.1 |
| ante remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis | |
| praecauisse iustum est, quam expectauisse. Summa enim | 42.1 |
| professio stultitiae' inquit 'est non ire obuiam sceleribus | |
| cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et per- | |
| petrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta | |
| fieri non possunt, poeniantur.' | 5 |
| Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; | 43.1 |
| sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam | 44.1 |
| hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit | |
| multisque aliis argumentis conuelat et, quia non Rodiensi- | |
| bus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu | |
| factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum uia | 5 |
| seruatum ire socios niteretur. Ac primum ea non incallide | 45.1 |
| conquisiuit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri | |
| prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut tem- | |
| poris causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de | |
| modo agri praefinito. In quibus rebus, quod prohibitum est, | 46.1 |
| fieri quidem per leges non licet; uelle id tamen facere, si | |
| liceat, inhonestum non est. Atque eas res contulit sensim | 47.1 |
| miscuitque cum eo, quod neque facere neque uelle per sese | |
| honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis eui- | |
| dens fieret, pluribus id propugnaculis defensat neque tenues | |
| istas et enucleatas uoluntatum in rebus inlicitis reprehen- | 5 |
| siones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni | |
| facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rodien- | |
| sium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa | |
| iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim | |
| neque fecisse Rodienses bellum neque facere uoluisse dicit, | 10 |
| interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium | |
| uocanda, sed uoluntates nudas inanesque neque legibus | |
| neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deli- | |
| quisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles | |
| esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in re- | 15 |
| publica rerum nouarum mouet; sed enim contra, si ignosca- | |
| tur, conseruatum iri ostendit populi Romani magnitudinem. | |
| Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in | 48.1 |
| senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope diuina | |
| responsionis figura elusit et eluit. Verba adeo ipsa ponemus | 49.1 |
| Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit: 'Rodiensis superbos | 50.1 |
| esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime | |
| dici uelim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne | |
| irascimini, si quis superbior est quam nos?' Nihil prorsus | 51.1 |
| hac compellatione dici potest neque grauius neque munitius | |
| aduersus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese | |
| amarent, in aliis reprehenderent. | |
| Praeterea animaduertere est in tota ista Catonis oratione | 52.1 |
| omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota | |
| esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris | |
| proeliorum uoluptariis fieri uidemus. Non enim, inquam, | |
| distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, | 5 |
| sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis | |
| locis Marte uario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum | |
| superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque in- | |
| uidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi | |
| modis usus est et nunc ut optime meritos commendat, nunc | 10 |
| tamquam si innocentes purgat, <nunc,> ne bona diuitiae- | |
| que eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum, | |
| deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc | |
| clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis | |
| publicae commonefacit. Eaque omnia distinctius numero- | 53.1 |
| siusque fortassean dici potuerint, fortius atque uiuidius | |
| potuisse dici non uidentur. Inique igitur Tiro Tullius, quod | 54.1 |
| ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis aptis inter | |
| sese et cohaerentibus paruum quippiam nudumque sum- | |
| psit, quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone | |
| fuerit, quod delictorum non perpetratorum uoluntates non | 5 |
| censuerit poeniendas. | |
| Commodius autem rectiusque de his meis uerbis, quibus | 55.1 |
| Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, | |
| qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et | |
| epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere | |
| curauerit. Ita enim nos sincerius exploratiusque uel corri- | 5 |
| gere poterit uel probare. |