| Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris ciuilis | 6.4.pr.1 |
| auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit; et quae mancipia | |
| sub corona more maiorum uenierint; atque id ipsum 'sub corona' | |
| quid sit. | |
| Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uendi- | 1.1 |
| tor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum | |
| reliquit. Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis | 2.1 |
| mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores | |
| errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda | |
| esset, sed oculis iam praeciperent, quodnam esset mancipi- | |
| orum genus; 'sicuti' inquit 'antiquitus mancipia iure belli | 3.1 |
| capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantur "sub | |
| corona" uenire. Namque ut ea corona signum erat capti- | |
| uorum uenalium, ita pilleus impositus demonstrabat eius- | |
| modi seruos uenundari, quorum nomine emptori uenditor | 5 |
| nihil praestaret.' | |
| Est autem alia rationis opinio, cur dici solitum sit captiuos | 4.1 |
| 'sub corona' uendundari, quod milites custodiae causa capti- | |
| uorum uenalium greges circumstarent eaque circumstatio | |
| militum 'corona' appellata sit. Sed id magis uerum esse, | 5.1 |
| quod supra dixi, M. Cato in libro, quem composuit de re | |
| militari, docet. | |
| Verba sunt haec Catonis: 'Vt populus sua opera potius | |
| ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re | 5 |
| male gesta coronatus ueneat.' |