| Historia de Polo histrione memoratu digna. | 6.5.pr.1 |
| Histrio in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et | 1.1 |
| uocis claritudine et uenustate ceteris antistabat: nomen | 2.1 |
| fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite | |
| atque asseuerate actitauit. Is Polus unice amatum filium | 3.1 |
| morte amisit. Eum luctum quoniam satis uisus <est> eluxisse, | 4.1 |
| rediit ad quaestum artis. In eo tempore Athenis Electram | 5.1 |
| Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus | |
| debebat. Ita compositum fabulae argumentum est, ut ueluti | 6.1 |
| fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque | |
| interitum eius existimatum. Igitur Polus lugubri habitu | 7.1 |
| Electrae indutus ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et | |
| quasi Oresti amplexus oppleuit omnia non simulacris neque | |
| imitamentis, sed luctu atque lamentis ueris et spirantibus. | |
| Itaque cum agi fabula uideretur, dolor actus est. | 8.1 |