| Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scrip- | 6.6.pr.1 |
| serit. | |
| Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, | 1.1 |
| uisu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεις ap- | |
| pellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca | |
| natura gignuntur aut inodora inauritaue. Nullum autem | 2.1 |
| ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu | |
| careat aut tactus. | |
| Verba ex libro eius, quem περὶ μνήμης composuit, haec | 3.1 |
| sunt: Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν | |
| ζώων ἀτελές. |