| An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronuntiandum sit; et | 6.7.pr.1 |
| quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum uocum | |
| accentibus. | |
| Annianus poeta praeter ingenii amoenitates litterarum | 1.1 |
| quoque ueterum et rationum in litteris oppido quam peritus | |
| fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suauitate. Is | 2.1 |
| 'affatim' ut 'admodum' prima acuta, non media, pronunti- | |
| abat atque ita ueteres locutos censebat. Itaque se audiente | 3.1 |
| Probum grammaticum hos uersus in Plauti Cistellaria legisse | |
| dicit: | |
| potine tu homo facinus facere strenuum?—aliorum affatim est, | |
| qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi uirum, | 5 |
| causamque esse huic accentui dicebat, quod 'affatim' non | 4.1 |
| essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam | |
| uocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod 'exaduersum' | |
| dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quon- | |
| iam una, non duae essent partes orationis; atque ita | 5 |
| oportere apud Terentium legi dicebat in his uersibus: | |
| in quo haec discebat ludo, exaduersum loco | |
| tostrina erat quaedam. | |
| Addebat etiam, quod 'ad' praeuerbium tum ferme acuere- | 5.1 |
| tur, cum significaret ἐπίτασιν, quam 'intentionem' nos dici- | |
| mus, sicut 'adfabre' et 'admodum' et 'adprobe' dicuntur. | |
| Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc | 6.1 |
| particulam semper, cum intentionem significaret, acui | |
| putauit, non id perpetuum uidetur; nam et 'adpotus' cum | 7.1 |
| dicimus et 'adprimus' et 'adprime', intentio in his omnibus | |
| demonstratur, neque tamen 'ad' particula satis commode | |
| accentu acuto pronuntiatur. 'Adprobus' tamen, quod signi- | 8.1 |
| ficat 'ualde probus', non infitias eo, quin prima syllaba | |
| acui debeat. Caecilius in comoedia, quae inscribitur Tri- | 9.1 |
| umphus, uocabulo isto utitur: | |
| Hierocles hospes est mi adulescens adprobus. | |
| Num igitur in istis uocibus, quas non acui diximus, ea | 10.1 |
| causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non | |
| ferme patitur acui priorem in uocabulis syllabarum plurium | |
| quam duarum? 'Adprimum' autem longe primum L. Liuius | 11.1 |
| in Odyssia dicit in hoc uersu: | |
| ibidemque uir summus adprimus Patroclus. | |
| Idem Liuius in Odyssia 'praemodum' dicit, quasi admodum: | 12.1 |
| 'parcentes' inquit 'praemodum', quod significat 'supra mo- | |
| dum', dictumque est quasi 'praeter modum'; in quo scilicet | |
| prima syllaba acui debebit. |