| Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. | 6.8.pr.1 |
| Delphinos uenerios esse et amasios non modo historiae | 1.1 |
| ueteres, sed recentes quoque memoriae declarant. Nam et | 2.1 |
| sub Caesaris <Augusti imperio> in Puteolano mari, ut Apion | |
| scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, | |
| ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphino- | |
| rum cogniti compertique sunt. Neque hi amauerunt, quod | 3.1 |
| sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in nauiculis forte | |
| aut in uadis litorum conspectos miris et humanis modis | |
| arserunt. | |
| Verba subscripsi Ἀπίωνος, eruditi uiri, ex Aegyptiacorum | 4.1 |
| libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhor- | |
| rentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert | |
| eaque omnia sese ipsum multosque alios uidisse dicit: Αὐτὸς | 5.1 |
| δ’ αὖ εἶδον περὶ Δικαιαρχίας <παιδόσ>—Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο— | |
| πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν | |
| ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ | |
| ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξῃ φειδόμενος, ἱππηδόν <τε> περιβεβη- | 5 |
| κότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. Ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ | |
| πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν. Ad | 6.1 |
| hoc adicit rem <non> minus mirandam. 'Postea' inquit | |
| 'idem ille puer δελφινερώμενος morbo adfectus obit suum | |
| diem. At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnauit et | 7.1 |
| puer, qui in primo uado aduentum eius opperiri consueuerat, | |
| nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in | |
| litore iacens inuentus ab his, qui rem cognouerant, in sui | |
| pueri sepulcro humatus est.' | 5 |