Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam 4.20.pr.1
intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat
forte apud eos oscitabundus.
  Inter censorum seueritates tria haec exempla in litteris 1.1
sunt castigatissimae disciplinae. Vnum est huiuscemodi: 2.1
Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; uerba 3.1
erant ita concepta: 'Vt tu ex animi tui sententia uxorem
habes?' Qui iurabat, cauillator quidam et canicula et nimis
ridicularius fuit. Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum 4.1
ita, uti mos erat, censor dixisset 'ut tu ex animi tui sententia
uxorem habes?', 'habeo equidem' inquit 'uxorem, sed non 5.1
hercle ex animi mei sententia.' Tum censor eum, quod in- 6.1
tempestiue lasciuisset, in aerarios rettulit causamque hanc
ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
  Altera seueritas eiusdem sectae disciplinaeque est. 7.1
Deli- 8.1
beratum est de nota eius, qui ad censores ab amico aduoca-
tus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitauit atque
inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset uagi
animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. Sed 9.1
cum ille deiurasset inuitissimum sese ac repugnantem oscita-
tione uictum tenerique eo uitio, quod 'oscedo' appellatur,
tum notae iam destinatae exemptus est. Publius Scipio 10.1
Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in ora-
tione, quam dixit in censura, cum ad maiorum mores popu-
lum hortaretur.
  Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali 11.1
seuere factum: 'Censores' inquit 'Publius Scipio Nasica et
Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis
strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et
habitissimum uiderunt et "cur" inquiunt "ita est, ut tu sis 5
quam equus curatior?" "Quoniam" inquit "ego me curo,
equum Statius nihili seruos." Visum est parum esse re-
uerens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est.'
  'Statius' autem seruile nomen fuit. Plerique apud ueteres 12.1
serui eo nomine fuerunt. Caecilius quoque ille comoediarum 13.1
poeta inclutus seruus fuit et propterea nomen habuit 'Statius'.
Sed postea uersum est quasi in cognomentum, appellatusque
est 'Caecilius Statius'.