| <Vt> 'ususcapio' copulate recto uocabuli casu dicitur, ita 'pignoris- | 6.10.pr.1 |
| capio' coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse. | |
| Vt haec 'ususcapio' dicitur copulato uocabulo 'a' littera in | 1.1 |
| eo tractim pronuntiata, ita 'pignoriscapio' iuncte et pro- | |
| ducte dicebatur. Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum | 2.1 |
| quaestionum: 'Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a | |
| tribuno aerario miles accipere debebat, uocabulum seorsum | |
| fit.' Per quod satis dilucet hanc 'capionem' posse dici quasi | 3.1 |
| hanc 'captionem' et in usu et in pignore. |