| Neque 'leuitatem' neque 'nequitiam' ea significatione esse, qua in | 6.11.pr.1 |
| uulgi sermonibus dicuntur. | |
| 'Leuitatem' plerumque nunc pro inconstantia et mutabili- | 1.1 |
| tate dici audio et 'nequitiam' pro sollertia astutiaque. Sed | 2.1 |
| ueterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt, | |
| 'leues' dixerunt, quos uolgo nunc uiles et nullo honore dig- | |
| nos dicimus, et 'leuitatem' appellauerunt proinde quasi | |
| uilitatem et 'nequam' * * * hominem nihili rei neque frugis | 5 |
| bonae, quod genus Graeci fere ἄσωτον uel ἀκόλαστον dicunt. | |
| Qui exempla horum uerborum requirit, ne in libris nimium | 3.1 |
| remotis quaerat, inueniet ea in M. Tullii secunda Antonia- | |
| narum. Nam cum genus quoddam sordidissimum uitae atque | 4.1 |
| uictus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona | |
| delitisceret, quod ad uesperum perpotaret, quod ore in- | |
| uoluto iter faceret, ne cognosceretur, haec aliaque eiusdem- | |
| modi cum in eum dicturus esset: 'uidete' inquit 'hominis | 5 |
| leuitatem', tamquam prorsus ista dedecora hoc conuicio in | |
| homine notarentur. Ac postea, cum in eundem Antonium | 5.1 |
| probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad | |
| extremum hoc addidit: 'O hominem nequam! nihil enim | |
| magis proprie possum dicere.' | |
| Sed ex eo loco M. Tullii uerba compluscula libuit ponere: | 6.1 |
| 'At uidete leuitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad | |
| Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi | |
| se occultans perpotauit ad uesperum; inde cisio celeriter ad | |
| urbem aduectus domum uenit ore inuoluto. Ianitor rogat: | 5 |
| "Quis tu?" "A Marco tabellarius." Confestim ad eam, cuius | |
| causa uenerat, deducitur eique epistulam tradit. Quam illa | |
| cum legeret flens—erat enim scripta amatorie; caput autem | |
| litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil | |
| futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc | 10 |
| transfudisse—, cum mulier fleret uberius, homo misericors | |
| ferre non potuit: caput aperuit, in collum inuasit. O homi- | |
| nem nequam!—nihil enim magis proprie possum dicere: | |
| ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter | |
| spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, | 15 |
| Italiam multorum dierum metu perturbasti?' | |
| Consimiliter Q. quoque Claudius in primo annalium 'ne- | 7.1 |
| quitiam' appellauit luxum uitae prodigum effusumque in | |
| hisce uerbis: 'Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui | |
| adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia | |
| pecuniam magnam consumpserat.' M. Varro in libris de | 8.1 |
| lingua Latina: 'Vt ex "non" et "uolo"' inquit '"nolo", sic ex | |
| "ne" et "quicquam" media syllaba extrita compositum est | |
| "nequam".' P. Africanus pro se contra Tiberium Asellum de | 9.1 |
| multa ad populum: 'Omnia mala, probra, flagitia, quae | |
| homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque ne- | |
| quitia. Vtrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque | |
| simul? Si nequitiam defendere uis, licet; si tu in uno scorto | 5 |
| maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instru- | |
| mentum fundi Sabini in censum dedicauisti, si hoc ita est: | |
| qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae | |
| paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc ita | |
| est: qui spondet mille nummum? Non uis nequitiam. Age | 10 |
| malitiam saltem defende. Si tu uerbis conceptis coniura- | |
| uisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui spondet | |
| mille nummum?' |