| De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Africanus Sulpicio | 6.12.pr.1 |
| Galo obiecit. | |
| Tunicis uti uirum prolixis ultra brachia et usque in pri- | 1.1 |
| mores manus ac prope in digitos Romae atque in omni | |
| Latio indecorum fuit. Eas tunicas Graeco uocabulo nostri | 2.1 |
| 'chirodytas' appellauerunt feminisque solis uestem longe | |
| lateque diffusam decere existimauerunt ad ulnas cruraque | |
| aduersus oculos protegenda. Viri autem Romani primo qui- | 3.1 |
| dem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas | |
| et breues tunicas citra humerum desinentis habebant, quod | |
| genus Graeci dicunt ἐξωμίδας. Hac antiquitate indutus P. | 4.1 |
| Africanus, Pauli filius, uir omnibus bonis artibus atque omni | |
| uirtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter | |
| pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, | |
| quod tunicis uteretur manus totas operientibus. | 5 |
| Verba sunt haec Scipionis: 'Nam qui cotidie unguentatus | 5.1 |
| aduersum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui | |
| barba uulsa feminibusque subuulsis ambulet, qui in con- | |
| uiuiis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica | |
| interior accubuerit, qui non modo uinosus, sed uirosus quo- | 5 |
| que sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod | |
| cinaedi facere solent?' | |
| Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas | 6.1 |
| probrosas criminatur: | |
| 'et tunicae' inquit 'manicas et habent redimicula mitrae.' | |
| Q. quoque Ennius Carthaginiensium 'tunicatam iuuentu- | 7.1 |
| tem' non uidetur sine probro dixisse. |